previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

LIBER SECUNDUS

[p. 32] 1. Hic cum uterque me intueretur seseque ad audiendum significarent paratos, Primum, inquam, deprecor, ne me tamquam philosophum putetis scholam vobis aliquam explicaturum, quod ne in ipsis quidem philosophis magnopere umquam probavi. quando enim Socrates, qui parens philosophiae iure dici potest, quicquam tale fecit? eorum erat iste mos qui tum sophistae nominabantur, quorum e numero primus est ausus Leontinus Gorgias in conventu poscere quaestionem, id est iubere dicere, qua de re quis vellet audire. audax negotium, dicerem impudens, nisi hoc institutum postea translatum ad philosophos nostros1 esset. [2] sed et illum, quem nominavi, et ceteros sophistas, ut e Platone intellegi potest, lusos videmus a Socrate. is enim percontando2 atque interrogando elicere solebat eorum opiniones, quibuscum disserebat, ut ad ea,3 quae ii4 respondissent, si quid videretur, diceret. qui mos cum a posterioribus non esset retentus, Arcesilas5 eum revocavit instituitque ut ii, qui se audire vellent, non de se quaererent, sed ipsi dicerent, quid sentirent; quod cum dixissent, ille contra. sed eum6 qui audiebant, quoad poterant, defendebant sententiam suam. apud ceteros autem philosophos, qui quaesivit aliquid, tacet; quod quidem iam fit etiam7 in Academia. ubi enim is, qui audire vult, ita dixit: 'Voluptas mihi videtur esse summum bonum', perpetua oratione contra disputatur, ut [p. 33] facile intellegi possit eos, qui aliquid sibi videri8 dicant, non ipsos in ea sententia esse, sed audire velle contraria. Nos commodius agimus. [3] non enim solum Torquatus dixit quid sentiret, sed etiam cur. ego autem arbitror, quamquam admodum delectatus sum eius oratione perpetua, tamen commodius, cum in rebus singulis insistas et intellegas quid quisque concedat, quid abnuat, ex rebus concessis concludi quod velis et ad exitum perveniri. cum enim fertur quasi torrens oratio, quamvis multa cuiusque modi rapiat, nihil tamen teneas, nihil apprehendas,9 nusquam orationem rapidam cœrceas.

Omnis autem in quaerendo, quae via quadam et ratione habetur, oratio praescribere primum debet ut quibusdam in formulis ea res agetur, ut, inter quos disseritur, conveniat quid sit id, de quo disseratur. 2. [4] hoc positum in Phaedro a Platone probavit Epicurus sensitque in omni disputatione id fieri oportere. sed quod proximum fuit non vidit. negat enim definiri rem placere, sine quo fieri interdum non potest, ut inter eos, qui ambigunt, conveniat quid sit id, de quo agatur, velut in hoc ipso, de quo nunc disputamus. quaerimus enim finem bonorum. possumusne hic10 scire qualis sit,11 nisi contulerimus inter nos, cum finem bonorum dixerimus, quid finis, quid etiam sit ipsum bonum? [5] atqui haec patefactio quasi rerum opertarum, cum quid quidque sit aperitur, definitio est. qua tu etiam inprudens utebare non numquam. nam hunc ipsum sive finem sive extremum sive ultimum definiebas12 id esse, quo omnia, quae recte fierent, referrentur neque id ipsum usquam referretur. praeclare hoc quidem. bonum ipsum etiam quid esset, fortasse, si opus fuisset, definisses [p. 34] aut quod esset natura adpetendum13 aut quod prodesset aut quod iuvaret aut quod liberet modo. nunc idem,14 nisi molestum est, quoniam15 tibi non omnino displicet definire16 et id facis, cum vis, velim definias17 quid sit voluptas, de quo omnis haec quaestio est.

Quis, quaeso, inquit, est, qui quid sit voluptas18 nesciat, aut qui, quo magis id intellegat, definitionem aliquam desideret?

[6] Me ipsum esse dicerem, inquam, nisi mihi viderer habere bene cognitam19 voluptatem et satis firme conceptam animo atque comprehensam. Nunc autem dico ipsum Epicurum nescire et in eo nutare eumque, qui crebro dicat diligenter oportere exprimi quae vis subiecta sit vocibus, non intellegere interdum, quid sonet haec vox voluptatis, id est quae res huic voci subiciatur.

3. Tum ille ridens: Hoc vero, inquit, optimum, ut is, qui finem rerum expetendarum voluptatem esse dicat, id extremum, id ultimum bonorum, id ipsum quid et20 quale sit, nesciat!

Atqui, inquam, aut Epicurus quid sit voluptas aut omnes mortales, qui ubique sunt, nesciunt.

Quonam,21 inquit, modo?

Quia voluptatem hanc esse sentiunt omnes, quam sensus accipiens movetur et iucunditate quadam perfunditur.

Quid ergo? [7] istam voluptatem, inquit, Epicurus ignorat?

Non semper, inquam; nam interdum nimis22 etiam novit, quippe qui testificetur ne intellegere quidem se [p. 35] posse ubi sit aut quod sit ullum bonum praeter illud, quod cibo et potione et aurium delectatione et obscena voluptate capiatur. an haec ab eo non dicuntur?

Quasi vero me pudeat, inquit, istorum, aut non possim quem ad modum ea dicantur ostendere!

Ego vero non dubito, inquam, quin facile possis, nec est quod te pudeat sapienti adsentiri, qui se unus, quod sciam, sapientem profiteri sit ausus. nam Metrodorum non puto ipsum professum, sed, cum appellaretur ab Epicuro, repudiare tantum beneficium noluisse; septem autem illi non suo, sed populorum suffragio omnium nominati sunt. [8] Verum hoc loco sumo verbis23 his eandem certe24 vim voluptatis25 Epicurum nosse26 quam ceteros. omnes enim iucundum motum, quo sensus hilaretur.27 Graece ἡδονήν,28 Latine voluptatem vocant.29

Quid est igitur, inquit, quod requiras?

Dicam, inquam, et quidem discendi causa magis, quam quo te aut Epicurum reprehensum velim.

Ego quoque, inquit, didicerim libentius si quid attuleris, quam te reprehenderim.

Tenesne igitur, inquam, Hieronymus Rhodius quid30 dicat esse summum bonum,31 quo putet omnia referri oportere?

Teneo, inquit, finem illi videri nihil dolere.

Quid? idem iste, inquam,32 de voluptate quid sentit?

[9] Negat esse eam, inquit, propter se expetendam.

Aliud igitur esse censet gaudere, aliud non dolere.

Et quidem, inquit, vehementer errat; nam, ut paulo ante33 docui, augendae voluptatis finis est doloris omnis amotio.

[p. 36] Non34 dolere, inquam, istud quam vim habeat postea videro; aliam vero vim voluptatis esse, aliam nihil dolendi, nisi valde pertinax fueris, concedas necesse est.

Atqui reperies, inquit, in hoc quidem pertinacem; dici enim nihil potest verius.

Estne, quaeso, inquam, sitienti in bibendo voluptas?

Quis istud possit, inquit, negare?

Eademne, quae restincta siti?

Immo alio genere; restincta enim sitis35 stabilitatem voluptatis habet, inquit,36 illa autem voluptas ipsius restinctionis in motu est.

Cur igitur, inquam, res tam dissimiles37 eodem nomine appellas?

Quid paulo ante,38 inquit, dixerim nonne meministi, cum omnis dolor detractus esset, variari, non augeri voluptatem?

[10] Memini vero, inquam; sed tu istuc39 dixti40 bene Latine, parum plane. varietas enim Latinum verbum est, idque proprie quidem in disparibus coloribus dicitur, sed transfertur in multa disparia: varium poe+ma, varia oratio, varii mores, varia fortuna, voluptas etiam varia dici solet, cum percipitur e multis dissimilibus rebus dissimilis41 efficientibus voluptates. eam si varietatem diceres, intellegerem, ut etiam non dicente te intellego; ista varietas quae sit non satis perspicio, quod ais, cum dolore careamus, tum in summa voluptate nos esse, cum autem vescamur iis rebus, quae dulcem motum afferant sensibus, tum esse in motu voluptatem, qui42 faciat varietatem voluptatum, sed non augeri illam non dolendi voluptatem, quam cur voluptatem appelles nescio.

[p. 37] An potest, inquit ille,43 quicquam esse suavius quam nihil dolere?

4. [11] Immo sit sane nihil melius, inquamnondum enim id quaero—, num propterea idem voluptas est, quod, ut ita dicam, indolentia?

Plane idem, inquit, et maxima quidem, qua fieri nulla maior potest.

Quid dubitas igitur, inquam, summo bono a te ita constituto, ut id totum in non dolendo sit, id tenere unum, id tueri, id defendere? [12] quid enim necesse est, tamquam meretricem in matronarum coetum, sic voluptatem in virtutum concilium adducere? invidiosum nomen est, infame, suspectum.44 itaque hoc frequenter dici solet a vobis, non intellegere nos, quam dicat Epicurus voluptatem. quod quidem mihi si quando dictum estest autem dictum non parum saepe—, etsi satis clemens sum in disputando, tamen interdum soleo subirasci. egone non intellego, quid sit ἡδονή Graece, Latine voluptas? utram tandem linguam nescio? deinde qui fit, ut ego nesciam, sciant omnes, quicumque Epicurei esse voluerunt?45 quod vestri quidem vel optime disputant, nihil opus esse eum, qui philosophus futurus sit,46 scire litteras. itaque ut maiores nostri ab aratro adduxerunt Cincinnatum illum, ut dictator esset, sic vos de pagis47 omnibus colligitis bonos illos quidem viros, sed certe non pereruditos. [13] ergo illi intellegunt quid Epicurus dicat, ego non intellego? ut scias me intellegere, primum idem esse dico voluptatem, quod ille ἡδονήν. et quidem saepe quaerimus verbum Latinum par Graeco et quod idem valeat; hic nihil fuit, quod quaereremus. nullum inveniri verbum potest quod magis idem declaret Latine, quod Graece, quam declarat voluptas. huic verbo omnes, qui ubique sunt, [p. 38] qui Latine sciunt,48 duas res subiciunt, laetitiam in animo, commotionem suavem iucunditatis49 in corpore. nam et ille apud Trabeamvoluptatem animi nimiamlaetitiam dicit eandem, quam ille Caecilianus, quiomnibus laetitiis laetumesse se narrat. sed hoc interest, quod voluptas dicitur etiam in animovitiosa res, ut Stoici putant, qui eam sic definiunt: sublationem animi sine ratione opinantis se magno bono frui—, non dicitur laetitia nec gaudium in corpore. [14] in eo autem voluptas omnium Latine loquentium more ponitur, cum percipitur ea, quae sensum aliquem moveat, iucunditas. hanc quoque iucunditatem, si vis, transfer in animum; iuvare enim in utroque dicitur, ex eoque iucundum, modo intellegas inter illum, qui dicat: 'Ta/nta laetitia au/ctus sum, ut nihil co/nstet', et eum, qui: 'Nunc demum mihi animus ardet', quorum alter laetitia gestiat, alter dolore crucietur, esse illum medium: 'Quamquam hae/c inter nos nu/per notitia a/dmodum est', qui nec laetetur nec angatur, itemque inter eum, qui potiatur corporis expetitis voluptatibus, et eum, qui crucietur50 summis doloribus, esse eum, qui utroque careat.

5. [15] Satisne igitur videor vim verborum tenere, an sum etiam nunc vel Graece loqui vel Latine docendus? et tamen vide, ne, si ego non intellegam quid Epicurus loquatur, cum Graece, ut videor, luculenter sciam, sit aliqua culpa eius, qui ita loquatur, ut non intellegatur. quod duobus modis sine reprehensione fit, si aut de industria facias, ut Heraclitus, 'cognomento qui σκοτεινός perhibetur, quia de natura nimis obscure memoravit', aut cum rerum obscuritas, non verborum, facit ut non intellegatur oratio, qualis est in Timaeo Platonis. Epicurus autem, ut opinor, nec non vult, si possit, plane et aperte loqui, nec de re obscura, ut physici, aut artificiosa, [p. 39] ut mathematici, sed de illustri et facili et iam51 in vulgus pervagata loquitur.52

Quamquam non negatis nos intellegere quid sit voluptas, sed quid ille dicat. e quo efficitur, non ut nos non intellegamus quae vis sit istius verbi, sed ut ille suo more loquatur, nostrum neglegat. [16] si enim idem dicit,53 quod Hieronymus, qui censet summum bonum esse sine ulla molestia vivere, cur mavult dicere voluptatem quam vacuitatem doloris, ut ille facit, qui quid dicat intellegit? sin autem voluptatem putat54 adiungendam eam, quae sit in motusic enim appellat hanc dulcem: 'in motu', illam nihil dolentis 'in stabilitate'—, quid tendit? cum efficere non possit ut cuiquam, qui ipse sibi notus sit, hoc est qui suam naturam sensumque perspexerit, vacuitas doloris et voluptas idem esse videatur. hoc est vim afferre, Torquate, sensibus, extorquere ex animis cognitiones verborum, quibus inbuti sumus. quis enim est,55 qui non videat haec esse in natura rerum tria? unum, cum in voluptate sumus, alterum, cum in dolore, tertium hoc, in quo nunc equidem sum,56 credo item57 vos, nec58 in dolore nec in voluptate; ut in voluptate sit, qui epuletur, in dolore, qui torqueatur. tu autem inter haec tantam multitudinem hominum interiectam non vides nec laetantium nec dolentium?

[17] Non prorsus, inquit, omnisque, qui sine dolore sint, in voluptate, et ea quidem summa, esse dico.

Ergo in eadem voluptate eum, qui alteri misceat mulsum ipse non sitiens, et eum, qui illud sitiens bibat?

[p. 40] 6. Tum ille: Finem, inquit, interrogandi, si videtur, quod quidem ego a principio ita me malle dixeram59 hoc ipsum providens, dialecticas captiones.

Rhetorice igitur, inquam, nos mavis quam dialectice disputare?

Quasi vero, inquit, perpetua oratio rhetorum solum, non etiam philosophorum sit.

Zenonis est, inquam, hoc Stoici. omnem vim loquendi, ut iam ante Aristoteles, in duas tributam esse partes, rhetoricam palmae, dialecticam pugni60 similem esse dicebat, quod latius loquerentur rhetores, dialectici autem compressius. obsequar igitur voluntati tuae dicamque, si potero, rhetorice, sed hac rhetorica philosophorum, non nostra illa forensi, quam necesse est, cum populariter loquatur, esse interdum paulo hebetiorem. [18] sed dum dialecticam, Torquate, contemnit Epicurus, quae una continet omnem et perspiciendi quid in quaque re sit scientiam et iudicandi quale quidque sit61 et ratione ac via disputandi, ruit in dicendo, ut mihi quidem videtur, nec ea, quae docere62 vult, ulla arte distinguit, ut haec ipsa, quae modo loquebamur. summum a vobis bonum voluptas dicitur. aperiendum est igitur, quid sit voluptas; aliter enim explicari, quod quaeritur, non potest. quam si explicavisset, non tam haesitaret. aut enim eam voluptatem tueretur, quam Aristippus, id est, qua sensus dulciter ac iucunde movetur, quam etiam pecudes, si loqui possent, appellarent voluptatem, aut, si magis placeret suo more loqui, quam ut

Omnés Danai atque Mycénenses.63
Attica pubes
reliquique Graeci, qui hoc anapaesto citantur, hoc non dolere solum voluptatis nomine appellaret, illud Aristippeum contemneret, aut, si utrumque probaret, ut64 [p. 41] probat, coniungeret doloris vacuitatem cum voluptate et duobus ultimis uteretur. [19] multi enim et magni philosophi haec ultima bonorum iuncta fecerunt, ut Aristoteles virtutis usum cum vitae perfectae prosperitate coniunxit, Callipho adiunxit ad honestatem voluptatem, Diodorus ad eandem honestatem addidit vacuitatem doloris. idem fecisset Epicurus, si sententiam hanc, quae nunc Hieronymi est, coniunxisset cum Aristippi vetere sententia. illi enim inter se dissentiunt. propterea singulis finibus utuntur et, cum uterque Graece egregie loquatur, nec Aristippus, qui voluptatem summum bonum dicit, in voluptate ponit non dolere, neque Hieronymus, qui summum bonum statuit non dolere, voluptatis nomine umquam utitur pro illa indolentia, quippe qui ne in expetendis quidem rebus65 numeret voluptatem. 7. [20] duae sunt enim res quoque, ne tu verba solum putes. unum est sine dolore esse, alterum cum voluptate. vos ex his tam dissimilibus rebus non modo nomen unumnam id facilius paterer—, sed etiam rem unam ex duabus facere conamini, quod fieri nullo modo66 potest. hic, qui utrumque probat, ambobus debuit uti, sicut facit re, neque67 tamen dividit verbis. cum enim eam ipsam voluptatem, quam eodem nomine omnes appellamus,68 laudat locis plurimis, audet dicere ne suspicari quidem se ullum bonum seiunctum ab illo Aristippeo genere voluptatis, atque ibi hoc dicit, ubi omnis eius est oratio69 de summo bono. in alio vero libro, in quo breviter comprehensis gravissimis sententiis quasi oracula edidisse sapientiae dicitur, scribit his verbis, quae nota tibi profecto, Torquate, suntquis enim vestrum non edidicit Epicuri κυρίας δόξας, id est quasi maxime ratas, quia gravissimae sint ad beate vivendum breviter enuntiatae sententiae?—animadverte igitur rectene hanc sententiam interpreter: [21] 'Si ea, quae sunt luxuriosis [p. 42] efficientia voluptatum,70 liberarent eos deorum et mortis et doloris metu docerentque qui essent fines cupiditatum, nihil haberemus quod reprehenderemus,71 cum undique complerentur voluptatibus nec haberent ulla ex parte aliquid aut dolens aut aegrum, id est autem malum.'

Hoc loco tenere se Triarius non potuit. Obsecro, inquit, Torquate, haec dicit Epicurus? quod mihi quidem visus est, cum sciret, velle tamen confitentem audire Torquatum.

At ille non pertimuit saneque fidenter: Istis quidem ipsis verbis, inquit; sed quid sentiat, non videtis.

Si alia sentit, inquam, alia loquitur, numquam intellegam quid sentiat; sed plane dicit quod intellegit. idque si ita dicit, non esse reprehendendos luxuriosos, si sapientes sint, dicit absurde, similiter et si dicat non reprehendendos parricidas, si nec cupidi sint nec deos metuant nec mortem nec dolorem. et tamen quid attinet luxuriosis ullam exceptionem dari aut fingere aliquos, qui, cum luxuriose viverent, a summo philosopho non reprehenderentur eo nomine dumtaxat, cetera caverent? [22] sed tamen nonne reprehenderes, Epicure, luxuriosos ob eam ipsam causam, quod ita viverent, ut persequerentur cuiusque modi voluptates, cum esset praesertim, ut ais tu, summa voluptas nihil dolere? atqui reperiemus asotos primum ita non religiosos, ut edint72 de patella, deinde ita mortem73 non timentes, ut illud in ore habeant ex Hymnide: 'Mihi sex menses sa/tis sunt vitae, se/ptimum Orco spo/ndeo'. iam doloris medicamenta illa Epicurea tamquam de narthecio proment: “Si gravis, brevis; si longus, levis.” Unum nescio, quo modo possit, si luxuriosus sit, finitas cupiditates habere. 8. [23] quid ergo attinet dicere: 'Nihil haberem, quod reprehenderem, si finitas cupiditates haberent'? hoc est [p. 43] dicere: “Non reprehenderem asotos, si non essent asoti.” isto modo ne improbos quidem, si essent boni viri. hic homo severus luxuriam ipsam per se reprehendendam non putat, et hercule, Torquate, ut verum loquamur, si summum bonum voluptas est, rectissime non putat.

Noli74 enim mihi fingere asotos, ut soletis, qui in mensam vomant, et qui de conviviis auferantur crudique postridie se rursus ingurgitent, qui solem, ut aiunt, nec occidentem umquam viderint nec orientem, qui consumptis patrimoniis egeant. nemo nostrum istius generis asotos iucunde putat vivere. mundos, elegantis, optimis cocis, pistoribus, piscatu, aucupio, venatione, his omnibus exquisitis, vitantes cruditatem, quibus vinum75 defusum e pleno sit chrysizon,76 ut ait Lucilius, cui nihildum situlus et77 sacculus78 abstulerit, adhibentis ludos et quae sequuntur, illa, quibus detractis clamat Epicurus se nescire quid sit bonum; adsint etiam formosi pueri, qui ministrent, respondeat his vestis, argentum, Corinthium, locus ipse, aedificiumhos ergo79 asotos bene quidem vivere aut80 beate numquam dixerim. [24] ex quo efficitur, non ut voluptas ne sit voluptas, sed ut voluptas non sit summum bonum. Nec ille, qui Diogenem Stoicum adolescens, post autem Panaetium audierat, Laelius, eo dictus est sapiens, quod non intellegeret quid suavissimum essetnec enim sequitur, ut, cui cor sapiat, ei non sapiat palatus—, sed quia parvi id duceret. [p. 44]

O lapathe, ut iactare, nec es satis81 cognitu' qui sis!
In quo cognitu82 Laelius clamores σοφὸς ille solebat
Edere compellans gumias83 ex ordine nostros.
praeclare Laelius, et recte σοφός, illudque vere:
O Publi, o gurges, Galloni! es homo miser, inquit.
Cenasti in vita numquam bene, cum omnia in ista84
Consumis85 squilla86 atque acupensere87 cum decimano.
is haec loquitur, qui in voluptate nihil ponens negat eum bene cenare, qui omnia ponat in voluptate, et tamen non88 negat libenter cenasse umquam Galloniummentiretur enim—, sed bene. ita graviter et severe voluptatem secrevit89 a bono. ex quo illud efficitur, qui bene cenent omnis libenter cenare, qui libenter, non continuo bene. semper Laelius bene. [25] quid bene? dicet90 Lucilius: 'cocto,91 condito', sed cedo caput cenae: 'sermone bono', quid ex eo? 'si quaeris, libenter'; veniebat enim ad cenam, ut animo92 quieto satiaret desideria naturae. recte ergo is negat umquam bene cenasse Gallonium, recte miserum, cum praesertim in eo omne studium consumeret. quem libenter cenasse nemo negat. cur igitur non bene? quia, quod bene, id recte, frugaliter, honeste; ille porro male93 prave, nequiter, turpiter cenabat; non igitur bene.94 nec lapathi suavitatem acupenseri95 Galloni Laelius anteponebat, sed suavitatem ipsam neglegebat; quod non faceret, si in voluptate summum bonum poneret.

[p. 45] 9. [26] Semovenda est igitur voluptas, non solum ut recta sequamini, sed etiam ut loqui deceat frugaliter. possumusne ergo in vita summum bonum dicere, cum id96 ne in cena quidem posse videamur? Quo modo autem philosophus loquitur?97Tria genera cupiditatum,98 naturales et necessariae,99100 naturales et101 non necessariae, nec naturales nec necessariae.”102103104 primum divisit ineleganter;105 duo enim genera quae erant, fecit tria. hoc est non dividere, sed frangere. qui haec didicerunt, quae ille contemnit, sic solent: “Duo genera cupiditatum, naturales106 et inanes, naturalium duo, necessariae et non necessariae.” confecta res esset.107 vitiosum est enim in dividendo partem in genere numerare. [27] sed hoc sane concedamus. contemnit enim108 disserendi elegantiam, confuse loquitur. gerendus est mos, modo recte sentiat. et quidem109 illud ipsum non nimium probo et tantum110 patior, philosophum loqui de cupiditatibus finiendis. an potest cupiditas finiri? tollenda est atque extrahenda radicitus. quis est enim, in quo sit cupiditas, quin111 recte cupidus dici possit? ergo et avarus erit, sed finite, et adulter, verum habebit modum, et luxuriosus eodem modo. qualis ista philosophia est, quae non [p. 46] interitum afferat pravitatis, sed sit contenta mediocritate vitiorum? quamquam in hac divisione rem ipsam112 prorsus probo,113 elegantiam desidero. appellet haec desideria naturae, cupiditatis nomen servet alio, ut eam, cum de avaritia, cum de intemperantia, cum de maximis vitiis loquetur, tamquam capitis accuset.

[28] Sed haec quidem114 liberius ab eo dicuntur et saepius. quod equidem non reprehendo; est enim tanti philosophi tamque nobilis audacter sua decreta defendere. sed tamen ex eo, quod eam voluptatem, quam omnes gentes hoc nomine appellant, videtur amplexari saepe115 vehementius, in magnis interdum versatur angustiis, ut hominum conscientia remota nihil tam turpe sit, quod voluptatis causa non videatur esse facturus. deinde, ubi erubuitvis enim est116 permagna naturae—, confugit117 illuc, ut neget accedere quicquam posse ad voluptatem nihil dolentis. at iste non dolendi status non vocatur voluptas. 'Non laboro', inquit, 'de nomine'. Quid, quod res alia tota est? “Reperiam118 multos, vel innumerabilis potius, non tam curiosos nec tam molestos, quam vos estis, quibus, quid119 velim, facile persuadeam.” quid ergo dubitamus, quin, si non dolere voluptas sit summa, non esse in voluptate dolor sit maximus? cur id non120 ita fit? “Quia dolori non voluptas contraria est, sed doloris privatio.”

10. [29] Hoc vero non videre, maximo argumento esse voluptatem illam,121 qua sublata neget se intellegere omnino quid sit bonumeam autem ita persequitur:122 quae palato percipiatur, quae auribus; cetera addit,123 quae si appelles, honos praefandus124 sithoc igitur, [p. 47] quod solum bonum severus et gravis philosophus novit, idem non videt125 ne expetendum quidem esse, quod eam voluptatem hoc eodem auctore non desideremus, cum dolore careamus. [30] quam haec sunt contraria! hic si definire, si dividere126 didicisset,127128 si loquendi vim, si denique consuetudinem verborum teneret, numquam in tantas salebras incidisset. nunc vides, quid faciat. quam nemo umquam voluptatem appellavit, appellat; quae duo sunt, unum facit. hanc in motu voluptatemsic enim has suaves129 et quasi dulces voluptates appellatinterdum ita extenuat, ut M'.130 Curium putes131 loqui, interdum ita laudat, ut quid praeterea132 sit bonum neget se posse ne suspicari quidem. quae iam oratio non a philosopho aliquo, sed a censore opprimenda est. non est enim vitium in oratione solum,133 sed etiam in moribus. luxuriam non reprehendit, modo sit vacua infinita cupiditate et timore. hoc loco discipulos quaerere videtur, ut, qui asoti esse velint, philosophi ante fiant.

[31] A primo, ut opinor, animantium ortu petitur origo summi boni. “Simul atque natum animal134 est, gaudet voluptate et eam appetit ut bonum, aspernatur dolorem ut malum.” De malis autem et bonis ab iis animalibus, quae nondum depravata sint,135 ait optime iudicari. haec et tu ita posuisti,136 et verba vestra sunt. quam multa vitiosa! summum enim bonum et malum vagiens puer utra voluptate diiudicabit, stante an137 movente? quoniam,138 [p. 48] si dis placet,139 ab Epicuro loqui discimus.140 si stante, hoc natura videlicet vult, salvam esse se, quod concedimus; si movente, quod tamen dicitis, nulla turpis voluptas erit, quae praetermittenda sit, et simul non proficiscitur animal illud modo natum a summa voluptate, quae est a te posita in non dolendo.

[32] Nec tamen argumentum hoc Epicurus a parvis petivit aut etiam a bestiis, quae putat esse specula naturae, ut diceret ab iis141 duce natura hanc voluptatem expeti nihil dolendi. nec142 enim haec movere potest appetitum animi, nec ullum habet ictum, quo pellat animum, status143 hic non dolendi, itaque in hoc eodem peccat Hieronymus. at ille pellit, qui permulcet sensum voluptate. itaque Epicurus semper hoc utitur,144 ut probet voluptatem natura expeti, quod ea voluptas, quae in motu sit, et parvos ad se alliciat et bestias, non illa stabilis, in qua tantum inest nihil dolere. qui145 igitur convenit ab alia voluptate dicere naturam proficisci, in alia summum bonum ponere?

11. [33] Bestiarum vero nullum iudicium puto. quamvis enim depravatae non sint, pravae tamen esse possunt.146 ut bacillum147 aliud est inflexum et incurvatum de industria,148 aliud ita natum,149 sic ferarum natura non est illa quidem depravata mala disciplina, sed natura sua. nec vero ut voluptatem expetat, natura movet infantem, sed tantum ut se ipse diligat, ut integrum se salvumque velit. omne enim animal, simul et ortum est, se150 ipsum et omnes partes suas diligit duasque, quae maximae sunt, in primis amplectitur, animum et corpus, deinde utriusque partes. nam sunt et in animo praecipua quaedam [p. 49] et in corpore, quae cum leviter agnovit, tum151 discernere incipit, ut ea, quae prima data sunt152 natura, appetat asperneturque153 contraria. [34] in his primis naturalibus voluptas insit necne, magna quaestio est. nihil vero putare esse praeter voluptatem, non membra, non sensus, non ingenii motum, non integritatem corporis, non valitudinem corporis,154 summae mihi videtur inscitiae.

Atque ab isto capite fluere necesse est omnem rationem bonorum et malorum. Polemoni et iam155 ante Aristoteli ea prima visa sunt, quae paulo ante156 dixi. ergo nata est sententia veterum Academicorum et Peripateticorum, ut finem bonorum dicerent secundum naturam vivere, id est virtute adhibita frui primis a natura datis. Callipho ad virtutem nihil adiunxit nisi voluptatem, Diodorus vacuitatem doloris. * *157 his omnibus, quos dixi, consequentes fines sunt158 bonorum, Aristippo simplex voluptas, Stoicis159 consentire naturae, quod esse volunt e virtute, id est honeste, vivere, quod ita interpretantur: vivere cum intellegentia rerum earum, quae natura evenirent, eligentem ea, quae essent secundum naturam, reicientemque160 contraria. [35] ita tres sunt fines expertes honestatis, unus Aristippi vel Epicuri, alter Hieronymi, Carneadi161 tertius, tres, in quibus honestas cum aliqua accessione, Polemonis, Calliphontis, Diodori, una simplex, cuius Zeno auctor, posita in decore tota, id [p. 50] est in honestate;162 nam Pyrrho, Aristo, Erillus iam diu abiecti. reliqui sibi constiterunt, ut extrema cum initiis convenirent, ut Aristippo voluptas, Hieronymo doloris vacuitas, Carneadi frui principiis naturalibus esset extremum. Epicurus autem cum in prima commendatione voluptatem dixisset, si eam, quam Aristippus, idem tenere debuit ultimum bonorum, quod ille; sin eam, quam Hieronymus, ne163 fecisset idem, ut voluptatem illam Aristippi164 in prima commendatione poneret.

[36] Nam quod ait165 sensibus ipsis iudicari voluptatem bonum esse, dolorem malum, plus tribuit sensibus, quam nobis leges permittunt, cum166 privatarum litium iudices sumus. nihil enim possumus iudicare, nisi quod est nostri iudiciiin quo frustra iudices solent,167 cum sententiam pronuntiant, addere: 'si quid mei iudicii est'; si enim non fuit eorum iudicii, nihilo magis hoc non addito168 illud est iudicatum—. quid169 iudicant170 sensus? dulce amarum, leve171 asperum, prope longe, stare movere, quadratum rotundum. [37] aequam172 igitur pronuntiabit sententiam ratio adhibita primum divinarum humanarumque rerum scientia, quae potest appellari rite173 sapientia, deinde adiunctis virtutibus, quas ratio rerum omnium dominas, tu voluptatum satellites et ministras esse voluisti. quarum adeo omnium sententia pronuntiabit primum de voluptate nihil esse ei loci,174 non modo ut sola ponatur in summi boni sede, quam quaerimus, sed ne illo quidem modo, ut ad honestatem applicetur. [38] de vacuitate doloris eadem sententia erit.175 reicietur [p. 51] etiam Carneades, nec ulla de summo bono ratio aut voluptatis non dolendive particeps aut honestatis expers probabitur. ita relinquet duas, de quibus etiam atque etiam consideret. aut enim statuet nihil esse bonum nisi honestum, nihil malum nisi turpe, cetera aut omnino nihil habere momenti aut tantum, ut nec expetenda nec fugienda, sed eligenda modo aut reicienda sint, aut anteponet eam, quam cum honestate ornatissimam, tum etiam ipsis initiis naturae et totius perfectione vitae locupletatam videbit. quod eo liquidius faciet, si perspexerit rerum inter eas verborumne sit controversia.

13. [39] Huius ego nunc auctoritatem sequens idem faciam. quantum enim potero, minuam contentiones omnesque simplices sententias176 eorum, in quibus nulla inest177 virtutis adiunctio, omnino178 a philosophia semovendas putabo, primum Aristippi Cyrenaicorumque omnium, quos non est veritum in ea voluptate, quae maxima dulcedine sensum moveret, summum bonum ponere179 contemnentis istam vacuitatem doloris. [40] hi non viderunt, ut ad cursum equum, ad arandum bovem, ad indagandum canem, sic hominem ad duas res, ut ait Aristoteles, ad intellegendum180 et agendum, esse natum quasi mortalem deum, contraque ut tardam aliquam et languidam pecudem ad pastum et ad procreandi voluptatem hoc divinum animal ortum esse voluerunt, quo nihil mihi videtur absurdius. [41] Atque haec contra Aristippum, qui eam voluptatem non modo summam, sed solam etiam ducit, quam omnes unam appellamus voluptatem. aliter autem vobis placet. sed ille, ut dixi, vitiose. nec enim figura corporis nec ratio excellens ingenii humani significat ad unam hanc181 rem natum hominem, ut frueretur voluptatibus. Nec vero audiendus [p. 52] Hieronymus, cui summum bonum est idem, quod vos interdum vel potius nimium saepe182 dicitis, nihil dolere. non enim, si malum est dolor, carere eo malo satis est ad bene vivendum. hoc dixerit potius Ennius: 'Nimium boni est, cui nihil est mali'. nos beatam vitam non depulsione mali, sed adeptione boni iudicemus, nec eam cessando, sive gaudentem,183 ut Aristippus, sive non dolentem,184 ut hic, sed agendo aliquid considerandove quaeramus. [42] quae possunt eadem contra Carneadeum illud summum bonum dici, quod is non tam, ut probaret, protulit, quam ut Stoicis, quibuscum bellum gerebat, opponeret. id autem eius modi est, ut additum ad virtutem auctoritatem videatur habiturum et expleturum cumulate vitam beatam, de quo omnis haec quaestio est. nam qui ad virtutem adiungunt vel voluptatem, quam unam virtus minimi facit, vel vacuitatem doloris, quae etiamsi malo caret, tamen non est summum bonum, accessione utuntur non ita probabili, nec tamen, cur id tam parce tamque restricte faciant, intellego. quasi enim emendum eis sit, quod addant ad virtutem, primum vilissimas res addunt, dein185 singulas potius, quam omnia, quae prima natura approbavisset, ea cum honestate coniungerent. [43] Quae quod186 Aristoni et Pyrrhoni omnino visa sunt187 pro nihilo, ut inter optime valere et gravissime aegrotare nihil prorsus dicerent interesse, recte iam pridem contra eos desitum est188 disputari. dum enim in una virtute sic omnia esse voluerunt, ut eam rerum selectione189 expoliarent190 nec ei quicquam, aut unde oriretur, darent,191 aut ubi niteretur, virtutem ipsam, quam amplexabantur, sustulerunt. [p. 53] Erillus autem ad scientiam omnia revocans unum quoddam bonum vidit, sed nec optimum nec quo vita gubernari possit. itaque hic ipse iam pridem est reiectus; post enim Chrysippum contra eum192 non sane est disputatum.

14. Restatis igitur vos; nam cum Academicis incerta193 luctatio est, qui nihil affirmant et quasi desperata cognitione certi id sequi volunt, quodcumque veri simile videatur. [44] cum Epicuro autem hoc plus est negotii, quod e duplici genere voluptatis coniunctus est, quodque et ipse et amici eius et multi postea defensores eius sententiae fuerunt, et nescio quo modo, is qui auctoritatem minimam habet, maximam vim, populus cum illis194 facit. quos nisi redarguimus, omnis virtus, omne decus, omnis vera laus deserenda est. ita ceterorum sententiis semotis relinquitur non mihi cum Torquato, sed virtuti cum voluptate certatio. quam quidem certationem homo et acutus et diligens, Chrysippus, non contemnit totumque discrimen summi boni in earum195 comparatione positum putat.196 ego autem existimo, si honestum esse aliquid197 ostendero, quod sit ipsum vi sua198 propter seque expetendum, iacere vestra omnia. itaque eo, quale sit, breviter, ut tempus postulat, constituto accedam ad omnia tua, Torquate, nisi199 memoria forte defecerit.

[45] Honestum igitur id intellegimus, quod tale est, ut detracta omni utilitate sine ullis praemiis fructibusve per se200 ipsum possit iure laudari. quod quale sit, non tam definitione, qua sum usus, intellegi potest, quamquam aliquantum potest, quam communi omnium iudicio et optimi cuiusque studiis atque factis, qui permulta [p. 54] ob eam unam causam201 faciunt, quia decet, quia rectum, quia honestum est, etsi nullum consecuturum emolumentum vident. homines enim, etsi aliis multis, tamen hoc uno plurimum a bestiis differunt, quod rationem habent202 a natura datam mentemque acrem et vigentem celerrimeque multa simul203 agitantem et, ut ita dicam, sagacem, quae et causas rerum et consecutiones videat et similitudines transferat et disiuncta coniungat et cum praesentibus futura copulet omnemque complectatur vitae consequentis statum. eademque ratio fecit hominem204 hominum adpetentem cumque iis natura et sermone et usu congruentem, ut profectus a caritate domesticorum ac suorum serpat longius et se implicet primum civium, deinde omnium mortalium205 societate atque, ut ad Archytam scripsit Plato, non sibi se soli natum meminerit, sed patriae, sed suis, ut perexigua pars ipsi relinquatur. [46] et quoniam eadem natura cupiditatem ingenuit homini veri videndi, quod facillime apparet, cum vacui curis etiam quid206 in caelo fiat scire avemus,207 his initiis inducti omnia vera diligimus, id est fidelia, simplicia, constantia, tum vana, falsa, fallentia odimus, ut fraudem, periurium, malitiam, iniuriam. eadem ratio habet in se quiddam amplum atque magnificum, ad imperandum magis quam ad parendum accommodatum, omnia humana non tolerabilia solum, sed etiam levia ducens, altum quiddam et excelsum, nihil timens, nemini cedens, semper invictum. [47] atque his tribus generibus honestorum notatis quartum sequitur et in eadem pulchritudine et aptum ex illis tribus, in quo inest ordo et moderatio. cuius similitudine perspecta in formarum specie208 ac209 dignitate transitum est ad honestatem dictorum atque factorum. [p. 55] nam ex his tribus laudibus, quas ante dixi, et temeritatem reformidat et non audet cuiquam aut dicto protervo aut facto nocere vereturque quicquam aut facere aut eloqui, quod parum virile videatur.

15. [48] Habes undique expletam et perfectam, Torquate, formam honestatis, quae tota quattuor210 his virtutibus, quae a te quoque commemoratae sunt, continetur. hanc se tuus Epicurus omnino ignorare dicit quam aut qualem esse velint qui211 honestate212 summum bonum metiantur. Si213 enim ad honestatem214 omnia referant215 neque in ea voluptatem dicant inesse, ait eos voce inani216 sonarehis enim ipsis verbis utiturneque intellegere nec videre sub hanc vocem217 honestatis quae sit subicienda sententia. ut enim consuetudo loquitur, id solum dicitur honestum, quod est populari fama gloriosum. 'Quod', inquit, “quamquam voluptatibus quibusdam est saepe iucundius, tamen expetitur propter voluptatem.” Videsne quam sit magna dissensio? [49] philosophus nobilis, a quo non solum Graecia et Italia, sed etiam omnis barbaria commota est, honestum quid sit, si id non sit218 in voluptate, negat se intellegere, nisi forte illud, quod multitudinis rumore219 laudetur. ego autem hoc etiam turpe esse saepe iudico et, si quando turpe non sit, tum esse non turpe, cum id a multitudine laudetur, quod sit ipsum per se rectum atque laudabile, non ob eam causam tamen220 illud dici esse honestum,221 quia laudetur a multis, sed quia tale sit, ut, vel si ignorarent id homines, vel si obmutuissent, sua tamen pulchritudine esset specieque laudabile. itaque idem natura victus, cui obsisti non potest, dicit alio loco id, quod [p. 56] a te etiam paulo ante222 dictum est, non posse iucunde vivi nisi etiam honeste. [50] quid nunchonestedicit? idemne, quod iucunde? ergo ita: non posse honeste vivi, nisi honeste vivatur? an nisi populari fama? sine ea igitur iucunde negat posse se223 vivere? quid turpius quam sapientis vitam ex224 insipientium sermone pendere?225 quid ergo hoc loco intellegit honestum? certe nihil nisi quod possit ipsum propter se iure laudari. nam si propter voluptatem, quae est ista laus, quae possit e macello peti? non is vir est, ut, cum honestatem eo loco habeat, ut sine ea iucunde neget posse vivi, illud honestum, quod populare sit, sentiat et sine eo neget iucunde vivi posse, aut quicquam aliud honestum intellegat, nisi quod sit rectum ipsumque per se sua vi, sua natura, sua sponte226 laudabile.

16. [51] Itaque, Torquate, cum diceres227 clamare Epicurum non posse iucunde vivi, nisi honeste et sapienter et iuste viveretur, tu ipse mihi gloriari videbare. tanta vis inerat in verbis propter earum rerum, quae significabantur his verbis, dignitatem, ut altior fieres, ut interdum insisteres, ut nos intuens quasi testificarere228 laudari honestatem et iustitiam aliquando ab Epicuro. quam te decebat229 iis230 verbis uti, quibus si philosophi non uterentur, philosophia omnino non egeremus! istorum enim verborum amore, quae perraro appellantur ab Epicuro, sapientiae, fortitudinis, iustitiae, temperantiae, praestantissimis ingeniis homines se ad philosophiae studium contulerunt. [52] 'Oculorum', inquit Plato,231est in nobis sensus acerrimus, quibus sapientiam non cernimus. quam illa ardentis amores excitaret sui!”232 Cur tandem? [p. 57] an quod ita callida est, ut optime possit architectari voluptates?233 Cur iustitia laudatur? aut unde est hoc contritum vetustate proverbium: 'quicum in tenebris'? hoc dictum in una re latissime patet, ut in omnibus factis re, non teste moveamur. [53] sunt enim levia et perinfirma, quae dicebantur a te, animi conscientia improbos excruciari, tum etiam poenae timore, qua aut234 afficiantur aut semper sint in metu ne afficiantur aliquando. non oportet timidum aut inbecillo animo fingi non bonum illum virum, qui, quicquid fecerit, ipse se cruciet omniaque formidet, sed omnia callide referentem ad utilitatem, acutum, versutum, veteratorem, facile ut excogitet quo modo occulte, sine teste, sine ullo conscio fallat. [54] an tu me de L. Tubulo putas dicere? qui cum praetor quaestionem inter sicarios exercuisset, ita aperte cepit pecunias ob rem iudicandam, ut anno proximo P. Scaevola tribunus plebis ferret ad plebem vellentne de ea re quaeri. quo plebiscito decreta a senatu est consuli quaestio Cn. Caepioni.235 profectus in exilium Tubulus statim nec respondere ausus; erat enim res aperta.

17. Non igitur de improbo, sed de236 callido improbo quaerimus, qualis Q. Pompeius in foedere Numantino infitiando fuit, nec vero omnia timente,237 sed primum qui animi conscientiam non curet, quam scilicet comprimere nihil est negotii. is enim, qui occultus et tectus dicitur, tantum abest ut se indicet, perficiet etiam ut dolere alterius improbe238 facto videatur. quid est enim aliud esse versutum? [55] memini me adesse P. Sextilio Rufo,239 cum is rem ad amicos ita deferret, se esse heredem Q. Fadio240 Gallo, cuius in testamento scriptum esset se ab eo rogatum ut omnis hereditas ad filiam perveniret. id Sextilius factum241 negabat. poterat autem inpune; [p. 58] quis enim redargueret? nemo nostrum credebat, eratque veri similius hunc mentiri, cuius interesset, quam illum, qui id se rogasse scripsisset, quod debuisset rogare. addebat etiam se in legem Voconiam iuratum contra eam facere non audere, nisi aliter amicis videretur. aderamus nos quidem adolescentes, sed multi amplissimi viri, quorum nemo censuit plus Fadiae dandum, quam posset ad eam lege Voconia pervenire. tenuit permagnam Sextilius hereditatem, unde, si secutus esset eorum sententiam, qui honesta et recta emolumentis omnibus et commodis anteponerent, nummum nullum attigisset. num igitur eum postea censes anxio animo aut sollicito fuisse? nihil minus, contraque illa hereditate dives ob eamque rem laetus. magni enim aestimabat pecuniam non modo non contra leges, sed etiam legibus partam. quae quidem vel cum periculo est quaerenda vobis; est enim effectrix multarum et magnarum voluptatum. [56] ut igitur illis, qui, recta et honesta quae sunt, ea statuunt per se expetenda, adeunda sunt saepe242 pericula decoris honestatisque causa, sic vestris, qui omnia voluptate metiuntur, pericula adeunda sunt, ut adipiscantur magnas voluptates. si magna res, magna hereditas agetur, cum pecunia voluptates pariantur plurimae, idem243 erit Epicuro vestro faciendum, si suum finem bonorum sequi volet, quod Scipioni magna gloria proposita, si Hannibalem in Africam retraxisset. itaque quantum adiit periculum! ad honestatem enim illum omnem conatum suum referebat, non ad voluptatem. sic vester sapiens magno aliquo emolumento commotus cicuta,244 si opus erit,245 dimicabit. [57] occultum facinus esse246 potuerit, gaudebit; deprehensus omnem poenam contemnet. erit enim instructus ad mortem contemnendam, ad exilium, ad [p. 59] ipsum etiam dolorem. quem quidem vos, cum improbis poenam proponitis, inpetibilem facitis, cum sapientem semper boni plus habere vultis, tolerabilem.

18. Sed finge non solum callidum eum, qui aliquid improbe faciat, verum etiam praepotentem, ut M. Crassus fuit, qui tamen solebat uti suo bono, ut hodie est noster Pompeius, cui recte facienti gratia est habenda; esse enim quam vellet iniquus iustus247 poterat inpune. quam multa vero iniuste fieri possunt, quae nemo possit reprehendere! si te amicus tuus moriens rogaverit, ut hereditatem reddas suae filiae,248 nec usquam id scripserit, ut scripsit Fadius, nec cuiquam dixerit, quid facies? [58] tu quidem reddes; ipse Epicurus fortasse redderet, ut Sextus Peducaeus, Sex. F., is qui hunc nostrum reliquit effigiem et humanitatis et probitatis suae filium, cum doctus, tum omnium vir optimus et iustissimus, cum sciret nemo eum rogatum a Caio Plotio, equite Romano splendido, Nursino, ultro ad mulierem venit eique nihil opinanti viri mandatum exposuit hereditatemque reddidit. sed ego ex te quaero, quoniam idem tu certe fecisses, nonne intellegas eo maiorem vim esse naturae, quod ipsi vos, qui omnia ad vestrum commodum et, ut ipsi249 dicitis, ad voluptatem referatis, tamen ea faciatis, e quibus appareat non voluptatem vos, sed officium sequi, plusque rectam naturam quam rationem pravam valere. [59] si scieris, inquit Carneades, aspidem occulte latere uspiam, et velle aliquem inprudentem super eam assidere, cuius mors tibi emolumentum futura sit, improbe feceris, nisi monueris250 ne assidat, sed inpunite tamen; scisse enim te quis coarguere possit? Sed nimis multa. perspicuum est enim, nisi aequitas, fides, iustitia proficiscantur a natura, et si omnia haec ad utilitatem referantur, virum bonum non posse reperiri; [p. 60] deque his rebus satis multa in nostris de re publica libris sunt dicta a Laelio.

19. [60] Transfer idem ad modestiam vel temperantiam, quae est moderatio cupiditatum rationi251 oboediens. satisne ergo pudori consulat, si quis sine teste libidini pareat? an est aliquid per se ipsum flagitiosum, etiamsi nulla comitetur infamia?

Quid? fortes viri voluptatumne calculis subductis proelium ineunt, sanguinem pro patria profundunt, an quodam animi ardore atque impetu concitati? utrum tandem censes, Torquate, Imperiosum illum, si nostra verba audiret, tuamne de se orationem libentius auditurum fuisse an meam, cum ego dicerem nihil eum fecisse sua causa omniaque rei publicae, tu contra nihil nisi sua? si vero id etiam explanare velles apertiusque diceres nihil eum fecisse nisi voluptatis causa, quo modo eum tandem laturum fuisse existimas? [61] esto, fecerit, si ita vis, Torquatus propter suas utilitatesmalo enim dicere quam voluptates, in tanto praesertim viro—, num etiam eius collega252 P. Decius, princeps in ea familia consulatus, cum se devoverat253 et equo admisso in mediam aciem Latinorum irruebat, aliquid de voluptatibus suis cogitabat? ubi ut eam caperet aut quando? cum sciret confestim esse moriendum eamque mortem ardentiore studio peteret, quam Epicurus voluptatem petendam putat. quod quidem eius factum nisi esset iure254 laudatum, non esset imitatus quarto consulatu suo filius, neque porro ex eo natus cum Pyrrho255 bellum gerens consul cecidisset in proelio seque e continenti genere tertiam victimam rei publicae praebuisset.

[62] Contineo me ab exemplis. Graecis hoc modicum est: Leonidas, Epaminondas, tres aliqui aut quattuor; ego si nostros colligere coepero, perficiam illud quidem, ut [p. 61] se virtuti tradat constringendam voluptas, sed dies me deficiet, et, ut Aulus Varius, qui est habitus256 iudex durior, dicere consessori257 solebat, cum datis testibus alii tamen citarentur: “Aut hoc testium satis est, aut nescio, quid satis sit,” sic a me satis datum est testium. Quid enim? te ipsum, dignissimum maioribus tuis, voluptasne induxit, ut adolescentulus eriperes P. Sullae consulatum? quem cum ad patrem tuum rettulisses,258 fortissimum virum, qualis ille vel consul vel civis cum semper, tum post consulatum fuit! quo quidem auctore nos ipsi ea gessimus, ut omnibus potius quam ipsis nobis consuluerimus. [63] At quam pulchre dicere videbare, cum ex altera parte ponebas cumulatum aliquem259 plurimis et maximis voluptatibus nullo nec praesenti nec futuro dolore, ex altera autem cruciatibus maximis toto corpore nulla nec adiuncta nec sperata voluptate, et quaerebas, quis aut hoc miserior aut260 superiore illo beatior;261 deinde concludebas summum malum esse dolorem, summum bonum voluptatem!

20. Lucius Thorius Balbus fuit, Lanuvinus, quem meminisse tu non potes. is ita vivebat, ut nulla tam exquisita posset inveniri voluptas,262 qua non abundaret. erat et cupidus voluptatum et eius generis intellegens et copiosus, ita non superstitiosus, ut illa plurima in sua patria sacrificia et fana contemneret, ita non timidus ad mortem, ut in acie sit ob rem publicam interfectus. [64] cupiditates non Epicuri divisione finiebat, sed sua satietate. habebat tamen rationem263 valitudinis: utebatur iis264 exercitationibus, ut ad cenam et sitiens et esuriens veniret, eo cibo, qui et suavissimus esset et idem facillimus ad concoquendum,265 vino et ad voluptatem et ne noceret. cetera illa adhibebat, quibus demptis negat se [p. 62] Epicurus intellegere quid sit bonum. aberat omnis dolor, qui si adesset, nec molliter ferret et tamen medicis plus quam philosophis uteretur. color egregius, integra valitudo, summa gratia, vita denique conferta voluptatum266 omnium varietate. [65] hunc vos267 beatum; ratio quidem vestra sic cogit. at ego268 quem huic anteponam non audeo dicere; dicet pro me ipsa virtus nec dubitabit isti vestro beato M. Regulum anteponere, quem quidem, cum sua voluntate, nulla vi coactus praeter fidem, quam dederat hosti, ex patria Karthaginem revertisset, tum ipsum,269 cum vigiliis et fame cruciaretur, clamat virtus beatiorem fuisse quam potantem in rosa Thorium. bella270 magna gesserat, bis consul fuerat, triumpharat nec tamen sua illa superiora271 tam magna neque tam praeclara ducebat quam illum ultimum casum, quem propter fidem constantiamque susceperat, qui nobis miserabilis videtur audientibus, illi perpetienti erat voluptarius.272 non enim hilaritate nec lascivia nec risu aut ioco, comite levitatis, saepe etiam tristes firmitate et constantia sunt beati. [66] stuprata per vim Lucretia a regis filio testata civis se ipsa interemit. hic dolor populi Romani duce et auctore Bruto causa civitati libertatis fuit, ob eiusque mulieris memoriam primo anno et vir et pater eius consul est factus.273 tenuis Lucius Verginius unusque de multis sexagesimo anno post libertatem receptam virginem filiam sua manu274 occidit potius, quam ea Ap.275 Claudii libidini, qui tum erat summo cum276 imperio, dederetur.

[p. 63] 21. [67] Aut haec tibi, Torquate, sunt vituperanda aut patrocinium voluptatis repudiandum. quod autem patrocinium aut quae ista causa est voluptatis, quae nec testes ullos e claris viris nec laudatores poterit adhibere? ut enim nos ex annalium monimentis testes excitamus eos, quorum omnis vita consumpta est in laboribus gloriosis, qui voluptatis nomen audire non possent, sic in vestris disputationibus historia muta est. numquam audivi in Epicuri schola Lycurgum, Solonem, Miltiadem, Themistoclem, Epaminondam nominari, qui in ore sunt ceterorum omnium philosophorum.277 nunc vero, quoniam haec nos etiam tractare coepimus, suppeditabit nobis Atticus noster e278 thesauris suis quos et quantos viros! nonne melius est de his aliquid quam tantis voluminibus de Themista loqui? [68] sint ista Graecorum; quamquam ab iis279 philosophiam et omnes ingenuas disciplinas habemus; sed tamen est aliquid, quod nobis non liceat, liceat illis.

Pugnant Stoici cum Peripateticis. alteri negant quicquam esse bonum, nisi quod honestum sit, alteri plurimum se et longe longeque plurimum tribuere honestati, sed tamen et in corpore et extra esse quaedam bona. et certamen honestum et disputatio splendida! omnis est enim de virtutis dignitate contentio. at cum tuis cum disseras, multa sunt audienda etiam de obscenis voluptatibus, de280 quibus ab Epicuro saepissime dicitur. [69] non potes281 ergo ista tueri, Torquate, mihi crede, si te ipse et tuas cogitationes et studia perspexeris; pudebit te, inquam, illius tabulae, quam Cleanthes sane commode verbis depingere solebat. iubebat eos, qui audiebant, secum ipsos cogitare pictam in tabula Voluptatem pulcherrimo vestitu et ornatu regali in solio sedentem, praesto esse Virtutes ut ancillulas, quae nihil aliud agerent, [p. 64] nullum suum officium ducerent, nisi ut Voluptati ministrarent et eam tantum ad aurem admonerent, si modo id pictura intellegi posset, ut caveret ne quid faceret inprudens, quod offenderet animos hominum, aut quicquam, e quo oriretur aliquis dolor. “Nos quidem Virtutes sic natae sumus, ut tibi serviremus, aliud negotii282 nihil habemus.”

22. [70] At negat Epicurus283hoc enim vestrum lumen estquemquam, qui honeste non vivat, iucunde posse vivere. quasi ego id curem, quid284 ille aiat285 aut neget.286 illud quaero, quid ei, qui in voluptate summum bonum ponat, consentaneum sit dicere. quid affers, cur Thorius, cur Caius287 Postumius, cur288 omnium horum magister, Orata, non iucundissime vixerit? ipse negat, ut ante dixi, luxuriosorum vitam reprehendendam, nisi plane fatui sint, id est nisi aut cupiant aut metuant. quarum ambarum rerum cum medicinam289 pollicetur, luxuriae licentiam pollicetur. his enim rebus detractis negat se reperire in asotorum vita quod reprehendat.

[71] Non igitur potestis voluptate omnia dirigentes aut tueri aut retinere virtutem. nam nec vir bonus ac iustus haberi debet qui, ne malum habeat, abstinet se ab iniuria. nosti, credo, illud: 'Ne/mo pius est, qui/ pietatem—'; cave putes quicquam esse verius. nec enim, dum metuit, iustus est, et certe, si metuere destiterit, non erit; non metuet autem, sive celare poterit,290 sive opibus magnis quicquid fecerit optinere, certeque malet291 existimari bonus vir,292 ut non sit, quam esse, ut non putetur. ita, quod certissimum est, pro vera certaque iustitia simulationem nobis iustitiae traditis praecipitisque [p. 65] quodam modo ut nostram stabilem conscientiam contemnamus, aliorum errantem opinionem aucupemur.

[72] Quae dici eadem de ceteris virtutibus possunt, quarum omnium fundamenta vos in voluptate tamquam in aqua ponitis. quid enim? fortemne possumus dicere eundem illum Torquatum?—delector enim, quamquam te non possum, ut ais, corrumpere, delector, inquam, et familia vestra et nomine. et hercule mihi vir optimus nostrique amantissimus, Aulus Torquatus, versatur ante oculos, cuius quantum studium et quam insigne fuerit erga me temporibus illis, quae nota sunt omnibus, scire necesse est utrumque vestrum. quae mihi ipsi, qui volo et esse et haberi gratus, grata non essent, nisi eum perspicerem mea causa mihi amicum fuisse, non sua, nisi hoc dicis sua, quod interest omnium recte facere. si id dicis, vicimus. id enim volumus, id contendimus, ut officii fructus sit ipsum officium. [73] hoc ille tuus non vult omnibusque ex rebus voluptatem quasi mercedem exigit. sed ad illum redeo. si voluptatis causa cum Gallo apud Anienem depugnavit provocatus et ex eius spoliis sibi et torquem et cognomen induit ullam293 aliam ob causam, nisi quod ei talia facta digna viro videbantur, fortem non puto. iam si pudor, si modestia, si pudicitia, si uno verbo temperantia poenae aut infamiae metu coe+rcebuntur, non sanctitate sua se tuebuntur, quod adulterium, quod stuprum, quae libido non se proripiet ac proiciet aut occultatione proposita aut inpunitate aut licentia? [74] Quid? illud, Torquate, quale tandem videtur, te isto nomine, ingenio, gloria, quae facis, quae cogitas, quae contendis quo referas, cuius rei causa perficere quae conaris velis, quid294 optimum denique in vita iudices non audere in conventu dicere? quid enim mereri velis, iam cum magistratum inieris et in contionem ascenderisest enim tibi edicendum quae sis observaturus in iure dicendo, [p. 66] et fortasse etiam, si tibi erit visum, aliquid de maioribus tuis et de te ipso dices more maiorum—, quid merearis igitur, ut dicas te in eo magistratu omnia voluptatis causa facturum esse, teque nihil fecisse in vita nisi voluptatis causa? 'An me', inquis, “tam amentem putas, ut apud imperitos isto modo loquar?” At tu eadem ista dic in iudicio aut, si coronam times, dic in senatu. numquam facies. cur, nisi quod295 turpis oratio est?296 mene ergo et Triarium dignos existimas,297 apud quos turpiter loquare?

23. [75] Verum esto: verbum ipsum voluptatis non habet dignitatem, nec nos fortasse intellegimus. hoc enim identidem dicitis, non intellegere nos quam dicatis voluptatem. rem videlicet298 difficilem et obscuram! individua cum dicitis et intermundia, quae nec sunt ulla nec possunt esse, intellegimus, voluptas, quae passeribus omnibus nota est,299 a nobis intellegi non potest? quid, si efficio ut fateare me non modo quid sit voluptas scireest enim iucundus motus in sensu—, sed etiam quid eam tu velis300 esse? tum enim eam ipsam vis, quam modo ego dixi,301 et nomen inponis, in motu ut sit et faciat aliquam varietatem, tum aliam quandam summam voluptatem, quo302 addi nihil possit; eam tum adesse, cum dolor omnis absit; eam stabilem appellas. [76] sit sane ista voluptas. dic in quovis conventu303 te omnia304 facere, ne doleas. si ne hoc quidem satis ample, satis honeste dici putas, dic te omnia305 et in isto magistratu et in omni vita utilitatis tuae causa facturum, nihil nisi quod expediat, nihil denique nisi tua306 causa: quem clamorem contionis aut quam spem consulatus eius, qui tibi paratissimus est, futuram putas?307 eamne [p. 67] rationem igitur sequere,308 qua tecum ipse et cum tuis utare, profiteri et in medium proferre non audeas? at vero illa, quae Peripatetici, quae Stoici dicunt, semper tibi in ore sunt in iudiciis, in senatu. officium, aequitatem, dignitatem, fidem, recta, honesta, digna imperio, digna populo Romano, omnia pericula pro re publica, mori pro patria, haec cum loqueris, nos barones stupemus, tu videlicet tecum ipse rides. [77] nam inter ista tam magnifica verba tamque praeclara non habet ullum voluptas locum, non modo illa, quam in motu esse dicitis, quam omnes urbani rustici, omnes, inquam, qui Latine loquuntur, voluptatem vocant, sed ne haec quidem stabilis, quam praeter vos nemo appellat voluptatem.

24. Vide igitur ne non debeas309 verbis nostris uti, sententiis tuis. quodsi vultum tibi, si incessum fingeres,310 quo gravior viderere, non esses tui similis; verba tu fingas et ea dicas, quae non sentias? aut etiam, ut vestitum, sic sententiam habeas aliam domesticam, aliam forensem, ut in fronte ostentatio sit, intus veritas occultetur? vide, quaeso, rectumne sit. mihi quidem eae311 verae videntur opiniones, quae honestae, quae laudabiles, quae gloriosae, quae in senatu, quae apud populum, quae in omni coetu concilioque profitendae sint,312 ne id non pudeat313 sentire, quod pudeat dicere.

Amicitiae vero locus ubi esse potest aut quis amicus esse cuiquam, quem non ipsum amet propter ipsum? [78] quid autem est amare, e quo nomen ductum amicitiae est, nisi velle bonis aliquem affici quam maximis, etiamsi ad se ex iis nihil314 redundet?315 'Prodest', inquit, [p. 68]mihi eo esse animo.” Immo videri fortasse. esse enim, nisi eris, non potes. qui autem esse poteris,316 nisi te amor ipse ceperit? quod non subducta317 utilitatis ratione effici solet,318 sed ipsum a se oritur et sua sponte nascitur. “At enim sequor utilitatem.” Manebit ergo amicitia tam diu,319 quam diu320 sequetur utilitas, et, si utilitas amicitiam constituet,321 tollet eadem. [79] sed quid ages tandem, si utilitas ab amicitia, ut fit saepe, defecerit? relinquesne? quae322 ista amicitia est? retinebis? qui convenit? quid enim de amicitia statueris utilitatis causa expetenda vides. “Ne in odium veniam, si amicum destitero tueri.” Primum cur ista res digna odio est, nisi quod est turpis?323 quodsi, ne quo incommodo afficiare, non relinques amicum, tamen, ne sine fructu alligatus sis, ut moriatur optabis. Quid, si non modo utilitatem tibi nullam afferet, sed iacturae rei familiaris erunt faciendae, labores suscipiendi,324 adeundum vitae periculum? ne tum quidem te respicies et cogitabis sibi quemque natum esse et suis voluptatibus? vadem te ad mortem tyranno dabis pro amico, ut Pythagoreus ille Siculo fecit325 tyranno? aut, Pylades cum sis, dices te esse Orestem,326 ut moriare pro amico? aut, si esses Orestes, Pyladem refelleres, te indicares et, si id non probares, quo minus ambo una necaremini non precarere?327 25. [80] Faceres tu quidem, Torquate, haec omnia; nihil enim arbitror esse magna laude dignum,328 quod te praetermissurum credam aut mortis aut doloris metu. non quaeritur autem quid [p. 69] naturae tuae consentaneum sit, sed quid329 disciplinae. ratio ista, quam defendis, praecepta, quae didicisti, quae probas, funditus evertunt amicitiam, quamvis eam Epicurus, ut facit, in caelum efferat laudibus.

At coluit ipse amicitias. Quis, quaeso,330 illum negat et bonum virum et comem et humanum fuisse? de ingenio eius in his disputationibus, non de moribus quaeritur. sit ista in Graecorum levitate perversitas, qui maledictis insectantur eos, a quibus de veritate dissentiunt. sed quamvis comis in amicis tuendis fuerit,331 tamen, si haec vera suntnihil enim affirmo—, non satis acutus fuit. At multis se probavit. [81] Et quidem iure fortasse, sed tamen non gravissimum est testimonium multitudinis. in omni enim arte vel studio vel quavis scientia vel in ipsa virtute optimum quidque rarissimum est. ac mihi quidem, quod et ipse bonus vir fuit et multi Epicurei et332 fuerunt et hodie sunt et in amicitiis fideles et in omni vita constantes et graves nec voluptate, sed333 officio consilia moderantes, hoc videtur maior vis honestatis et minor voluptatis. ita enim vivunt quidam, ut eorum vita refellatur oratio. atque ut ceteri dicere existimantur melius quam facere, sic hi mihi videntur facere melius quam dicere.

26. [82] Sed haec nihil sane ad rem; illa videamus, quae a te de amicitia dicta sunt.334 e quibus335 unum336 mihi videbar ab ipso Epicuro dictum cognoscere, amicitiam a voluptate non posse divelli337 ob eamque rem colendam esse, quod, quoniam338 sine ea tuto et sine metu vivi non [p. 70] posset, ne339 iucunde quidem posset.340 satis est ad hoc responsum. Attulisti aliud341 humanius horum recentiorum, numquam dictum ab ipso illo,342 quod sciam,343 primo utilitatis causa amicum expeti, cum autem usus accessisset, tum ipsum amari per se etiam omissa spe voluptatis.344 hoc etsi multimodis345 reprehendi potest, tamen accipio, quod dant.346 mihi enim satis est, ipsis non satis. nam aliquando posse recte fieri dicunt nulla expectata nec quaesita347 voluptate. [83] Posuisti etiam348 dicere alios foedus quoddam inter se facere sapientis, ut, quem ad modum sint in se ipsos animati, eodem modo sint erga amicos; id et fieri posse et saepe esse factum et ad voluptates percipiendas349 maxime pertinere. hoc foedus facere si potuerunt, faciant etiam illud, ut aequitatem, modestiam, virtutes omnes per se ipsas gratis diligant. an350 vero, si fructibus et emolumentis et utilitatibus amicitias colemus, si nulla caritas erit, quae faciat amicitiam ipsam sua sponte, vi sua, ex se et propter se expetendam, dubium est, quin fundos et insulas amicis anteponamus?

[84] Licet hic rursus ea commemores,351 quae optimis verbis ab Epicuro de laude amicitiae dicta sunt. non quaero, quid dicat, sed quid convenienter possit rationi352 et sententiae suae dicere. “Utilitatis causa amicitia est quaesita.”353 Num igitur utiliorem tibi hunc Triarium putas esse posse, quam si tua sint Puteolis granaria?354 collige omnia, quae soletis: “Praesidium355 amicorum.” Satis est tibi in te, satis in legibus, satis in mediocribus [p. 71] amicitiis praesidii.356 iam contemni non poteris. odium autem et invidiam facile vitabis. ad eas enim res357 ab Epicuro praecepta dantur. et tamen tantis vectigalibus ad liberalitatem358 utens etiam359 sine hac Pyladea amicitia multorum te benivolentia praeclare tuebere et munies.360At quicum ioca seria, ut dicitur, quicum arcana, quicum occulta omnia?” [85] Tecum optime, deinde etiam cum mediocri amico. sed fac ista esse non inportuna;361 quid ad utilitatem tantae pecuniae? vides igitur, si amicitiam sua caritate metiare, nihil esse praestantius, sin emolumento, summas familiaritates praediorum fructuosorum mercede superari. me igitur ipsum ames oportet, non mea, si veri amici futuri sumus.

27. Sed in rebus apertissimis nimium longi sumus. perfecto enim et concluso neque virtutibus neque amicitiis usquam locum esse, si ad voluptatem omnia referantur, nihil praeterea est magnopere dicendum. ac tamen,362 ne cui loco non videatur esse responsum, pauca etiam nunc dicam ad reliquam orationem tuam. [86] quoniam363 igitur omnis summa364 philosophiae ad beate vivendum refertur, idque unum expetentes homines se ad hoc studium contulerunt, beate autem vivere alii in alio, vos in voluptate ponitis, item contra miseriam365 omnem in dolore, id primum videamus, beate vivere vestrum quale sit. atque hoc dabitis, ut opinor, si modo sit aliquid esse beatum, id oportere totum poni in potestate sapientis. nam si amitti vita beata potest, beata esse non potest. quis enim confidit semper sibi366 illud stabile et firmum permansurum, quod fragile et caducum sit? qui autem diffidet367 perpetuitati bonorum suorum, [p. 72] timeat necesse est, ne aliquando amissis illis sit miser. beatus autem esse368 in maximarum rerum timore nemo potest. nemo igitur esse beatus potest. [87] neque enim in aliqua parte, sed in perpetuitate temporis vita beata dici369 solet, nec appellatur omnino vita, nisi confecta atque absoluta, nec potest quisquam alias beatus esse, alias miser; qui enim existimabit posse se miserum esse beatus non erit. nam cum suscepta semel est beata vita, tam permanet quam ipsa illa effectrix beatae vitae sapientia neque expectat ultimum tempus aetatis, quod Croeso scribit Herodotus praeceptum a Solone. At enim,370 quem ad modum tute dicebas,371 negat Epicurus diuturnitatem372 quidem temporis ad beate vivendum aliquid afferre, nec minorem voluptatem percipi in brevitate temporis, quam si illa sit sempiterna. [88] haec dicuntur inconstantissime. cum enim summum bonum in voluptate ponat, negat infinito tempore aetatis voluptatem fieri maiorem quam finito atque modico. qui bonum omne in virtute ponit, is potest dicere perfici beatam vitam perfectione virtutis; negat enim summo bono afferre incrementum diem. qui autem voluptate vitam effici beatam373 putabit, qui sibi is conveniet, si negabit voluptatem crescere longinquitate? igitur ne dolorem quidem. an dolor longissimus quisque miserrimus, voluptatem non optabiliorem diuturnitas facit? quid est igitur, cur ita semper deum appellet Epicurus beatum374 et aeternum? dempta enim aeternitate nihilo beatior Iuppiter375 quam Epicurus; uterque enim summo bono fruitur, id est voluptate. “At enim hic etiam dolore.” At eum nihili376 facit; ait enim se,377 si uratur,378Quam hoc suave!” dicturum. [89] qua igitur re ab379 deo vincitur, [p. 73] si aeternitate non vincitur? in qua quid est boni praeter summam voluptatem, et eam sempiternam? quid ergo attinet gloriose loqui, nisi constanter loquare? In voluptate corporisaddam, si vis, 'animi', dum ea ipsa, ut vultis, sit e380 corporesitum est vivere beate. Quid? istam voluptatem perpetuam quis potest praestare sapienti? nam quibus rebus efficiuntur voluptates, eae381 non sunt in potestate382 sapientis. non enim in ipsa sapientia positum est beatum esse, sed in iis rebus, quas sapientia comparat ad voluptatem. totum autem id externum est, et quod externum, id in casu est. ita fit beatae vitae domina fortuna, quam Epicurus ait383 exiguam intervenire sapienti.

28. [90] Age, inquies, ista parva sunt. Sapientem locupletat ipsa natura, cuius divitias Epicurus parabiles esse docuit.384 Haec bene dicuntur, nec ego repugno, sed inter sese ipsa pugnant. negat enim tenuissimo victu, id est contemptissimis escis et potionibus, minorem voluptatem percipi quam rebus exquisitissimis ad epulandum. huic ego, si negaret quicquam interesse ad beate vivendum quali uteretur victu, concederem, laudarem etiam; verum enim diceret, idque Socratem, qui voluptatem nullo loco numerat, audio dicentem, cibi condimentum esse famem, potionis sitim. sed qui ad voluptatem omnia referens vivit ut Gallonius, loquitur ut Frugi ille Piso, non audio nec eum, quod sentiat, dicere existimo. [91] naturales divitias dixit parabiles esse, quod parvo esset natura contenta. Certe, nisi voluptatem tanti aestimaretis. Non minor, inquit, voluptas percipitur ex vilissimis rebus quam ex pretiosissimis. Hoc est non modo cor non habere, sed ne palatum quidem. qui enim voluptatem ipsam385 contemnunt, iis386 [p. 74] licet dicere se acupenserem maenae non anteponere.387 cui vero in voluptate summum bonum est, huic omnia sensu, non ratione sunt iudicanda, eaque dicenda optima, quae sint388 suavissima.

[92] Verum esto; consequatur summas voluptates non modo parvo, sed per me nihilo, si potest; sit voluptas non minor in nasturcio illo, quo vesci Persas esse solitos scribit Xenophon, quam in Syracusanis mensis, quae a Platone graviter vituperantur; sit, inquam, tam facilis, quam vultis, comparatio voluptatis, quid de dolore dicemus? cuius tanta tormenta sunt, ut in iis389 beata vita, si modo dolor summum malum est, esse non possit. ipse enim Metrodorus, paene alter390 Epicurus, beatum esse describit his fere verbis: “cum corpus bene constitutum sit et sit exploratum ita futurum.” an id exploratum cuiquam potest esse, quo modo se hoc391 habiturum sit corpus, non dico ad annum, sed ad vesperum?392 dolor ergo,393 id est summum malum, metuetur semper, etiamsi non aderit; iam enim adesse poterit. qui potest igitur habitare in beata vita summi mali metus? [93] Traditur, inquit, ab Epicuro ratio neglegendi doloris. Iam id394 ipsum absurdum, maximum malum neglegi. sed quae tandem ista ratio est? Maximus dolor, inquit, brevis est. Primum quid tu dicis breve? deinde dolorem quem maximum? quid enim? summus dolor plures dies manere non potest? vide, ne etiam menses! nisi forte eum dicis, qui, simul atque arripuit, interficit. quis istum dolorem timet? illum mallem levares, quo optimum atque humanissimum virum, Cn. Octavium, Marci filium, familiarem meum, confici vidi, nec vero semel nec ad breve tempus, sed et saepe [p. 75] et plane diu. quos395 ille, di396 inmortales, cum omnes artus ardere viderentur, cruciatus perferebat! nec tamen miser esse, quia summum id malum non erat, tantum modo laboriosus videbatur; at miser, si in flagitiosa et397 vitiosa vita afflueret voluptatibus.

29. [94] Quod autem magnum dolorem brevem, longinquum levem esse dicitis, id non intellego quale sit. video enim et magnos et eosdem bene longinquos dolores, quorum398 alia toleratio est verior, qua uti vos non potestis, qui honestatem ipsam per se non amatis. fortitudinis quaedam praecepta sunt ac paene leges, quae effeminari virum vetant in dolore. quam ob rem turpe putandum est, non dico dolerenam id quidem est interdum399 necesse—, sed saxum illud Lemnium clamore Philocteteo400 funestare,

Quod éiulatu,401 quéstu, gemitu, frémitibus
Resonándo mutum flébiles vocés refert.
Huic Epicurus praecentet,402 si potest, cui
E403 víperino mórsu venae víscerum
Venéno inbutae taétros cruciatús cient!

Sic Epicurus: “Philocteta, st! brevis dolor.”404 At iam decimum annum in spelunca iacet. “Si longus, levis;405 dat enim intervalla et relaxat.” [95] Primum non saepe, deinde quae est ista relaxatio, cum406 et praeteriti doloris memoria recens est et futuri atque inpendentis407 torquet [p. 76] timor? 'Moriatur', inquit. Fortasse id optimum, sed ubi illud: 'Plus semper voluptatis'? si enim ita est, vide ne facinus facias,408 cum mori suadeas. potius ergo illa dicantur: turpe esse, viri non esse debilitari dolore, frangi, succumbere. nam ista vestra: “Si gravis, brevis; si longus, levisdictata sunt. virtutis, magnitudinis animi, patientiae, fortitudinis fomentis dolor mitigari solet.

30. [96] Audi, ne longe abeam, moriens quid dicat Epicurus, ut intellegas409 facta eius cum dictis discrepare: 'Epicurus Hermarcho salutem. Cum ageremus', inquit, “vitae beatum et eundem supremum diem, scribebamus haec. tanti autem410 aderant411 vesicae et torminum morbi, ut nihil ad eorum magnitudinem posset accedere.” Miserum hominem! Si dolor summum malum est, dici aliter non potest. sed audiamus ipsum: 'Compensabatur', inquit, “tamen cum his omnibus animi laetitia, quam capiebam memoria rationum inventorumque nostrorum. sed tu, ut dignum est tua erga me et philosophiam412 voluntate ab adolescentulo suscepta, fac ut Metrodori tueare liberos.” [97] non ego iam Epaminondae, non Leonidae mortem huius morti antepono, quorum alter cum vicisset Lacedaemonios apud Mantineam atque ipse gravi vulnere exanimari se videret, ut primum dispexit,413 quaesivit salvusne esset clipeus. cum salvum esse flentes sui respondissent, rogavit essentne fusi hostes. cum id quoque, ut cupiebat, audivisset, evelli iussit eam, qua erat transfixus, hastam. ita multo sanguine profuso in laetitia et in414 victoria est mortuus. Leonidas autem, rex Lacedaemoniorum, se in Thermopylis trecentosque eos, quos eduxerat Sparta, cum esset proposita aut fuga turpis aut gloriosa mors, opposuit hostibus. praeclarae [p. 77] mortes sunt imperatoriae; philosophi autem in suis lectulis plerumque moriuntur. refert tamen, quo modo. beatus415 sibi videtur416 esse moriens. magna laus. 'Compensabatur', inquit, “cum summis doloribus laetitia.” [98] Audio equidem philosophi vocem, Epicure, sed quid tibi dicendum sit oblitus es. primum enim, si vera sunt ea, quorum recordatione te gaudere dicis, hoc est, si vera sunt tua scripta et inventa, gaudere non potes. nihil enim iam habes, quod ad corpus referas; est autem a te semper dictum nec gaudere quemquam nisi propter corpus nec dolere. 'Praeteritis', inquit, “gaudeo.” Quibusnam praeteritis? si ad corpus pertinentibus, rationes tuas te video compensare cum istis doloribus, non memoriam corpore perceptarum voluptatum; sin autem ad animum, falsum est, quod negas animi ullum esse gaudium, quod non referatur ad corpus. cur deinde Metrodori liberos commendas? quid in417 isto egregio tuo officio et tanta fidesic enim existimoad corpus refers?

31. [99] Huc et illuc, Torquate, vos versetis licet, nihil in hac praeclara epistula scriptum418 ab Epicuro congruens et conveniens decretis eius reperietis. ita redarguitur419 ipse a sese,420 convincunturque421 scripta eius probitate ipsius ac moribus. nam ista commendatio puerorum, memoria et caritas amicitiae, summorum officiorum in extremo spiritu conservatio indicat innatam esse homini probitatem gratuitam, non invitatam voluptatibus nec praemiorum mercedibus evocatam. quod enim testimonium maius quaerimus, quae honesta et recta sint, ipsa esse optabilia per sese, cum videamus tanta officia morientis?

[p. 78] [100] Sed ut epistulam laudandam arbitror eam, quam modo totidem fere verbis interpretatus sum, quamquam ea cum summa eius philosophia422 nullo modo congruebat, sic eiusdem testamentum non solum a423 philosophi gravitate, sed etiam ab ipsius sententia iudico discrepare. scripsit enim et multis saepe verbis et breviter arteque424 in eo libro, quem modo nominavi, mortem nihil ad nos pertinere. quod enim dissolutum sit, id esse sine sensu, quod autem sine sensu sit, id nihil ad nos pertinere omnino. hoc ipsum elegantius poni meliusque potuit. nam quod ita positum est, quod dissolutum sit, id esse sine sensu, id eius modi est, ut non satis plane dicat quid sit dissolutum. sed tamen intellego quid velit.425 [101] quaero autem quid sit, quod, cum dissolutione, id est morte, sensus omnis extinguatur, et cum reliqui nihil sit omnino, quod pertineat ad nos, tam accurate tamque diligenter caveat et sanciat ut Amynomachus et Timocrates, heredes sui, de Hermarchi sententia dent quod satis sit ad diem agendum natalem suum quotannis mense Gamelione itemque omnibus mensibus vicesimo die lunae dent ad eorum epulas, qui una secum philosophati sint, ut et426 sui et Metrodori memoria colatur. [102] haec ego non possum dicere non esse hominis quamvis et belli et humani, sapientis vero nullo modo, physici praesertim, quem se ille esse vult, putare427 ullum esse cuiusquam diem natalem. quid? idemne potest esse dies saepius, qui semel fuit? certe non potest. an eiusdem modi? ne id quidem, nisi multa annorum intercesserint milia, ut omnium siderum eodem, unde profecta sint,428 fiat ad unum tempus reversio. nullus est igitur cuiusquam dies natalis. “At habetur!” Et ego id scilicet nesciebam! Sed ut sit, etiamne post mortem coletur? idque testamento [p. 79] cavebit is, qui nobis quasi oraculum ediderit nihil post mortem ad nos pertinere?429 haec non erant eius, qui innumerabilis mundos infinitasque regiones, quarum nulla esset ora, nulla extremitas, mente peragravisset. num quid tale Democritus? ut alios omittam, hunc appello, quem ille unum secutus est. [103] quodsi dies notandus fuit, eumne potius, quo natus, an eum, quo sapiens factus est? Non potuit, inquies, fieri sapiens, nisi natus esset. et430 Isto modo, ne si avia quidem eius nata non esset. res tota, Torquate, non doctorum hominum, velle post mortem epulis celebrari memoriam sui nominis. quos quidem dies quem ad modum agatis et in quantam hominum facetorum urbanitatem incurratis, non diconihil opus est litibus—; tantum dico, magis fuisse vestrum agere Epicuri diem natalem, quam illius testamento cavere ut ageretur.

32. [104] Sed ut ad propositum431de dolore enim cum diceremus, ad istam epistulam delati sumus—, nunc totum illud concludi sic licet: qui in summo malo est, is tum,432 cum in eo est, non est beatus; sapiens autem semper beatus est et est aliquando in dolore; non est igitur summum malum dolor.

Iam illud433 quale tandem est, bona praeterita non effluere sapienti, mala meminisse non oportere? primum in nostrane potestate est,434 quid meminerimus? Themistocles quidem, cum ei Simonides an quis alius artem memoriae polliceretur, 'Oblivionis', inquit, “mallem. Nam memini etiam quae nolo, oblivisci non possum quae volo.” [105] Magno hic ingenio, sed res se tamen sic habet, ut nimis imperiosi philosophi sit vetare meminisse. vide ne ista sint Manliana vestra aut maiora etiam, si imperes quod facere non possim.435 quid, si etiam iucunda memoria est praeteritorum malorum? ut proverbia non [p. 80] nulla veriora sint quam vestra dogmata. vulgo enim dicitur: 'Iucundi436 acti labores', nec male Euripidesconcludam, si potero, Latine; Graecum enim hunc versum nostis omnes—: “Suavi/s laborum est praeteritorum me/moria.”437 Sed ad bona praeterita redeamus. quae si a vobis talia dicerentur, qualibus Caius438 Marius uti poterat, ut expulsus, egens, in palude demersus tropaeorum recordatione levaret dolorem suum, audirem et plane probarem. nec enim absolvi beata vita sapientis neque ad exitum perduci poterit, si prima quaeque bene ab eo consulta atque facta ipsius oblivione obruentur.439 [106] sed vobis voluptatum perceptarum recordatio vitam beatam facit, et quidem corpore perceptarum. nam si quae sunt aliae, falsum est omnis animi voluptates440 esse e corporis societate. corporis autem voluptas si etiam praeterita delectat, non intellego, cur Aristoteles Sardanapalli epigramma tantopere441 derideat, in quo ille rex Syriae glorietur se omnis442 secum libidinum voluptates abstulisse.443 Quod enim ne vivus quidem, inquit, diutius sentire poterat, quam dum fruebatur, quo modo id potuit mortuo444 permanere? effluit445 igitur voluptas corporis et prima quaeque avolat saepiusque relinquit causam paenitendi446 quam recordandi. itaque beatior Africanus cum patria illo modo loquens: “Desine, Roma, tuos hostesreliquaque praeclare: “Nam tibi [p. 81] moenimenta447 mei peperere448 labores.”449 Laboribus hic praeteritis gaudet, tu iubes voluptatibus, et hic se ad ea revocat, e quibus nihil umquam rettulerit ad corpus, tu totus haeres in corpore.

Illud autem ipsum qui optineri potest, quod dicitis,450 omnis animi et voluptates et dolores ad corporis voluptates ac dolores451 pertinere? 33. [107] nihilne te delectat umquamvideo, quicum loquar—, te igitur, Torquate, ipsum per se nihil delectat? omitto dignitatem, honestatem, speciem ipsam virtutum, de quibus ante dictum est, haec leviora ponam: poe+ma,453 orationem cum aut454 scribis aut legis, cum omnium factorum, cum regionum conquiris historiam, signum, tabula, locus amoenus, ludi, venatio, villa Luculli455nam situamdicerem, latebram haberes; ad corpus diceres pertinere—, sed ea, quae dixi, ad corpusne refers? an est aliquid, quod te sua sponte delectet? aut pertinacissimus fueris, si in eo456 perstiteris ad corpus ea, quae dixi, referri,457 aut deserueris totam Epicuri voluptatem, si negaveris.

Quod vero a te disputatum est458 maiores esse voluptates et dolores animi quam corporis, quia trium temporum particeps animus sit, corpore autem praesentia solum sentiantur, qui id459 probari potest, ut is, qui propter me aliquid gaudeat, plus quam ego ipse gaudeat?460 [108] animo voluptas oritur propter voluptatem corporis, et maior est animi voluptas quam corporis. ita fit, ut gratulator461 laetior sit quam is, cui gratulatur. Sed dum [p. 82] efficere vultis beatum sapientem, cum maximas animo voluptates percipiat omnibusque partibus maiores462 quam corpore, quid occurrat non videtis. animi enim quoque dolores463 percipiet omnibus partibus maiores quam corporis. ita miser sit aliquando necesse est is, quem vos beatum semper vultis esse, nec vero id, dum omnia ad voluptatem doloremque referetis, efficietis umquam.

[109] Quare aliud aliquod,464 Torquate, hominis summum bonum reperiendum est, voluptatem bestiis concedamus, quibus vos de summo bono testibus uti soletis. quid, si etiam bestiae multa faciunt duce sua quaeque465 natura partim indulgenter vel cum labore, ut in gignendo, in educando, perfacile ut466 appareat aliud quiddam iis propositum, non voluptatem? partim cursu et peragratione laetantur, congregatione aliae coetum quodam modo civitatis imitantur; [110] videmus in quodam volucrium467 genere non nulla indicia pietatis, cognitionem, memoriam, in multis etiam desideria videmus. ergo in bestiis erunt secreta e voluptate humanarum quaedam simulacra virtutum, in ipsis hominibus virtus nisi voluptatis causa nulla erit? et homini, qui ceteris animantibus plurimum praestat, praecipue468 a natura nihil datum esse dicemus?469

34. [111] Nos vero, siquidem in voluptate sunt omnia, longe multumque superamur a bestiis, quibus ipsa terra fundit ex sese470 pastus varios atque abundantes nihil laborantibus, nobis autem aut vix aut ne vix quidem suppetunt multo labore471 quaerentibus. nec tamen ullo modo summum pecudis bonum et hominis idem mihi videri potest. quid enim tanto opus est instrumento in optimis [p. 83] artibus comparandis? quid tanto concursu honestissimorum studiorum, tanto virtutum comitatu, si ea nullam ad aliam rem nisi ad voluptatem conquiruntur? [112] ut, si Xerxes, cum tantis classibus tantisque equestribus et pedestribus copiis Hellesponto iuncto Athone perfosso mari ambulavisset terra472 navigavisset,473 si, cum tanto impetu in Graeciam venisset, causam quis ex eo quaereret tantarum copiarum tantique belli, mel se auferre ex Hymetto voluisse diceret, certe sine causa videretur tanta conatus, sic nos sapientem plurimis et gravissimis artibus atque virtutibus instructum et ornatum non, ut illum, maria pedibus peragrantem, classibus montes, sed omne caelum totamque cum universo mari terram mente complexum voluptatem petere si dicemus, mellis causa dicemus tanta molitum. [113] ad altiora quaedam et magnificentiora, mihi crede, Torquate, nati sumus, nec id ex animi solum partibus, in quibus inest memoria rerum innumerabilium, in te474 quidem infinita, inest coniectura consequentium non multum a divinatione differens, inest moderator cupiditatis pudor, inest ad humanam societatem iustitiae fida custodia, inest in perpetiendis laboribus adeundisque periculis firma et stabilis doloris mortisque contemptioergo haec in animis, tu autem etiam membra ipsa sensusque considera, qui tibi,475 ut reliquae corporis476 partes, non comites solum virtutum, sed ministri etiam videbuntur.477 [114] Quid?478 si in ipso corpore multa voluptati praeponenda sunt, ut vires, valitudo, velocitas, pulchritudo, quid tandem in animis censes? in quibus doctissimi illi veteres inesse quiddam caeleste et divinum putaverunt.

Quodsi esset in voluptate summum bonum, ut dicitis, optabile esset maxima in voluptate479 nullo intervallo [p. 84] interiecto dies noctesque versari, cum omnes sensus dulcedine omni quasi perfusi moverentur. quis est autem dignus nomine hominis, qui unum diem totum velit esse in genere isto voluptatis? Cyrenaici quidem non recusant; vestri haec verecundius, illi fortasse constantius. [115] sed lustremus animo non has maximas artis, quibus qui480 carebant inertes a maioribus481 nominabantur, sed quaero num existimes, non dico Homerum, Archilochum, Pindarum, sed Phidian, Polyclitum, Zeuxim ad voluptatem artes suas direxisse. ergo opifex plus sibi proponet ad formarum quam civis excellens ad factorum pulchritudinem? quae autem est alia causa erroris tanti tam longe lateque diffusi, nisi quod is, qui voluptatem summum bonum esse decernit,482 non cum ea parte animi, in483 qua inest ratio atque consilium, sed cum cupiditate, id est cum animi levissima parte, deliberat? Quaero enim de te, si sunt di,484 ut vos etiam putatis, qui possint485 esse beati, cum voluptates corpore percipere486 non possint, aut, si sine eo genere voluptatis beati sint, cur similem animi usum in sapiente487 esse nolitis.

35. [116] Lege laudationes, Torquate, non eorum, qui sunt ab Homero laudati, non Cyri, non Agesilai, non Aristidi aut Themistocli, non Philippi aut488 Alexandri, lege nostrorum hominum, lege vestrae familiae; neminem videbis ita laudatum, ut artifex callidus comparandarum voluptatum489 diceretur. non elogia490 monimentorum id significant, velut hoc ad portam: “Hunc unum491 plurimae consentiunt gentes populi primarium fuisse virum.” [117] Idne [p. 85] consensisse de Calatino plurimas gentis arbitramur, primarium populi fuisse,492 quod praestantissimus fuisset in conficiendis voluptatibus? ergo in iis adolescentibus bonam spem esse dicemus et magnam indolem, quos suis commodis inservituros et quicquid ipsis expediat facturos arbitrabimur? nonne videmus quanta perturbatio rerum omnium consequatur, quanta confusio? tollitur beneficium, tollitur gratia, quae sunt vincla493 concordiae. nec enim, cum tua causa494 cui commodes, beneficium illud habendum est, sed faeneratio, nec gratia deberi videtur ei, qui sua causa commodaverit.495 maximas vero virtutes iacere omnis necesse est voluptate dominante. sunt etiam turpitudines plurimae, quae, nisi honestas496 natura plurimum valeat, cur non cadant in sapientem non est facile defendere.

[118] Ac ne plura complectarsunt enim innumerabilia—, bene laudata virtus voluptatis aditus intercludat necesse est. quod iam a me expectare noli. tute introspice in mentem tuam ipse eamque omni cogitatione pertractans percontare ipse te perpetuisne malis voluptatibus perfruens in ea, quam saepe usurpabas, tranquillitate degere omnem aetatem sine dolore, adsumpto etiam illo, quod vos quidem adiungere soletis, sed fieri non potest, sine doloris metu, an, cum de omnibus gentibus optime mererere,497 cum opem indigentibus salutemque ferres, vel Herculis perpeti aerumnas. sic enim maiores nostri labores non fugiendos498 tristissimo tamen verbo aerumnas etiam in deo nominaverunt. [119] elicerem499 ex te cogeremque, ut responderes, nisi vererer ne Herculem [p. 86] ipsum ea, quae pro salute gentium summo labore gessisset, voluptatis causa gessisse diceres.

Quae cum dixissem, Habeo, inquit Torquatus, ad quos ista referam, et, quamquam aliquid ipse poteram, tamen invenire malo paratiores.

Familiares nostros, credo, Sironem dicis et Philodemum, cum optimos viros, tum homines doctissimos.

Recte, inquit, intellegis.

Age sane, inquam. sed erat aequius Triarium aliquid de dissensione nostra iudicare.

Eiuro,500 inquit adridens, iniquum, hac quidem de re; tu enim ista lenius,501 hic Stoicorum more nos vexat.

Tum Triarius: Posthac quidem, inquit, audacius. nam haec ipsa mihi erunt in promptu, quae modo audivi, nec ante aggrediar, quam te ab istis, quos dicis, instructum videro.

Quae cum essent dicta, finem fecimus et ambulandi et disputandi.

1 nostros philosophos BE

2 percontando A2 percun- tando NV percunctando A1BE per cunctando R

3 ea haec R

4 ii hi BER hii A hij NV

5 archesilas A acesilaos N achesilas V

6 eum om. RNV

7 etiam om. BER

8 sibi aliquid (aliquit E) videri BE aliquid videri sibi V

9 reprehendas BE

10 hic Se. hoc ARNV (h_ vel h_ = hoc, h_ N p. 1, 7 vel h N 37, 30 = hic); hac BE

11 qualis sit BERNV quali sunt A1 quales A2

12 definiebas p. 13, 14 sqq. (cf. p. 5, 25 sqq.); 19, 3 sqq.

13 adp. AR app

14 nunc om. R (Modo aū = autem idem), N (Modo idem), V

15 quoniam quō A quo BE

16 definire diffinire N2V finire

17 definias definiri R

18 quaeso Gz. quasi A1BE quam A2 qua fit R; om. N (ubi de quo ... voluptas excid. et in mg. add.), V

19 cognitam bene BE

20 quid et Brem. quidē ABENV quid sit R

21 quo nam N quoniam

22 nimis minus R

23 de verbis Non. p. 396

24 certe om. Non. p. 396

25 Verum ... voluptatis Non. p. 396

26 non esse vel non nosse Non.

27 hilaretur N2 Non. hiaretur ABERN1 yarēt sequente spatio 4 fere litt. V

28 hedoneum Non.

29 verum ... vocant Non. p. 121

30 quid quod ANV

31 bonum summum BE

32 inquam om. R

33 paulo ante I 37—39

34 Non cum non RN' tum non N2 tum vero (~uo) V; tuum non dolere Lamb.

35 enim om. RN (siti immo alio genere restincta enim om. V)

36 inquit om. BE

37 dissimiles (etiam A2)] difficiles A1

38 paulo ante p. 17, 17 sqq.

39 tu quidem istuc V

40 dixisti RNV

41 dissimilis dissimiliter RNV

42 qui Dav. quae (que); in BE compend. incert.

43 ille inquit BE

44 suspectum subiectum R

45 voluerint BE

46 philosophus qui futurus sit A (cf. Iw. Mue. II p. 10 sq.); qui futurus sit philosophus BE

47 pagis cod. 1 Eliens. Davisii, Turneb. adversar. IV8; plagis

48 qui latine sciunt qui ubique sunt BE

49 iocunditatis suavem BE

50 excrucietur BE

51 et iam P. Man. etiam (eciam V)

52 loquitur (i in ras.) N loquatur (etiam A)

53 dicat RNV

54 putat BE putat dicat ARN dicat V

55 est enim BEN

56 equidem sum Mdv. quidem sumus ARNV sumus BE

57 item Ernest. idem ABER2N1V quidem N2 et fort. R1, ubi littera i scripta est super ras. (////dē), cuius in loco fuisse potest q

58 vos AN1V nos BERN2

59 dixeram p. 13, 7 sq.

60 pugni edd. pugnis

61 quidque sit sit quidque A

62 doceri R dicere V

63 atque Lamb. aut (a
typography E)

64 ut edd. aut (in V ut probat excid.)

65 quidem rebus rebus quidem BE quidem tibi V

66 nullo modo fieri BE

67 re neque neque (om. re) BE remque R

68 appellant A1

69 oratio eius est BE

70 voluptatem A2BENV

71 add. Dav.

72 edint Mdv. edient A1RN edent A2 edant V om. BE

73 mortem ita BE

74 noli Se. nolui N nolim rell. codd.

75 quibus vinum et q. s. cf. Lucilii carm. rell. rec. Marx. I p. 78, II p. 366 sq.

76 chrysizon Marx.; hirsizon A hrysizon vel heysizon B hrysizon E hyrsi|hon R hyrsizon N hrysiron V

77 nihildum situlus et (situlus = situla, sitella) Se. nihil (nichil BE) dum sit vis et ABE nichil dum sit viset R nichil dempsit (e vid. corr. ex u, psit in ras.) vis (post s ras.) et (in ras.) N nichil dempsit vis et V

78 sacculus ABE saculos V sarculos R, N (a ex corr. m. alt., r superscr. ab alt. m.

79 ergo BER ego ANV

80 aut at BE

81 nec es satis Lachmann. ad Lucret. p. 29; ne cessatis ABEN necessarii R1 necessatis R2 necessitatis V

82 del. edd.

83 guimas BE ginnas R

84 isto ARNV

85 cū sumis A1

86 squulla AN1.

87 acupensere RKl. acip. edd. vett. accubans aere ABRV accubant aere E accubas aere cum ras. super as N

88 non om. ABER

89 secernit dett.

90 diceret A dicit BE

91 cocto porto R1 porco R2

92 ut in animo BE

93 del. Wes. sec. Mdv.

94 add. Mdv.

95 acupenseri RKl. acip. edd. vett. accubens ere V accubans aere AR accumbans ere BE accubanti aere N (banti a m. alt. in ras.

96 cum id cum igitur V quod Bentl.

97 loquitur p.20, 12 sqq.

98 frange re Qui R; frangere Qui (fr. ex corr. m. alt.; quid primitus fuerit, cognosci nequit; ad Qui, quo vocab. novae paginae initium fit, in marg. superiore adscript. est: al' Qui si diceret cupiditatum esse duo genera, naturales et inanes, Naturalium quoque item duo necessarias et non necessarias confecta res esset) N; tangere Qui V

99 naturales et necessariae om. R

100 et non necessarie A2R et necessariae A1 et non necessarias V, (as ab alt. m. in ras.) N; et in necessarias BE

101 et necessariae A2 et necessarias A1BENV

102 nec naturales nec necessariae om. BE

103 n
typographyec naturales R

104 nec necessariae A, nec necessarias N (as ex corr. m. alt.), V; et necessarias (superscr. nec super et, e super as) R

105 ineleganter ineliganter A negliganter R

106 didicerunt ... naturales (u. 10) om. R

107 esset ARN essent BE est V

108 enim om. BE

109 et quidem ARN equidem BEV

110 tantum A tamen (tn
typography = tamen, pro tm
typography = tantum)

111 quin qui N1V qui non BE

112 rem ipsam (ips in ras.) N remissam BERV remissionem A

113 probam A1 reprobo A2

114 quidem VN2 quae (que)

115 vehementius sepe BE

116 deinde enim ubi erubuit vis est BE

117 confugit cum fugit NV

118 repperiam A

119 quid Se. quiquid B quicquid AERN quitquid V

120 non id A

121 illam ullam RN2

122 persequer BE persequar R

123 neget, 29 addit cf. p. 34, 30 sqq

124 praestandus NV prefraudus E perfraudus B

125 vidit BE

126 si dividere BE Non. in dividere R; individere A1, N1 (in-|d.), V (uel ni d.); vel dividere A2N2

127 hic si definire ... incidisset Non. p. 177

128 didicisset potuisset Non.

129 suaves has BE

130 M'. edd. marcum

131 putes potes A1 poτ R

132 praeter eam NV

133 solum in oratione R

134 animal N2V animale

135 sint BE sunt

136 posuisti p. 13, 19—24

137 an edd. ante BERN1; an
typographyte A (in medio versu,
typography ab alt. m.), an te V, autem N2 (mutato
typographyan in
typographyau)

138 quoniam Quo ARN Quomō (= quomodo) V

139 dis placet AN2 displicet

140 discimus loqui BE

141 iis Vict. his (hijs, hys)

142 Nec (ante enim) etiam A, in R a man. recentiore, ut vid., corr. in neque

143 animum, status Vict., P. Man. animi statum

144 utitur nititur A2N utatur BE

145 Qui Lamb. quid

146 sunt AR1

147 baccillum A1ERV baculum N

148 de industria om. Non.

149 ut bacillum ... natum Non. p. 78

150 simul et ortum est, se Se. simul et (etiam N1, ut vid.; simulet R, simul est N2) ortum et se

151 tum BE tunc

152 sunt RN sint

153 aspernaturque A1R

154 non valitudinem corporis om. E non valetudinem (om. cor- poris) edd.

155 et iam NV etiam

156 paulo ante § 33 omne enim animal ... asperneturque contraria

157 Mdv.: 'nonnulla exciderunt, quibus Cicero simili forma atque supra (Polemoni et Aristoteli ea prima visa sunt cet.) dixerit, quae alii prima posuissent; turn rectissime (quemadmodum ante: ergo nata est cet.) subiciebatur de finibus: his omnibus, quos dixi, consequentes (consentanei iis, quae posita sunt prima) sunt fines bonorum. Et fortasse etiam Carneadem et Hieronymum no- minarat, sed hic exempli causa solos Aristippum et Stoicos ponit.'

158 fines sunt etiam A

159 Stoicis N2 stoici

160 reficientemque A1BERN

161 carneadis A2V

162 id est in honestate dett. id est honestate BERNV idē honestate A

163 add. Se. cf. § 32: Epicurus semper hoc utitur... inest nihil dolere)

164 Aristippi secl. cum allis Mdv. aristippo BE

165 ait p. 13, 24—14, 4

166 add. Lamb.

167 solent iudices BE

168 nihilo magis hoc non addito = nihilo magis hoc omisso vel hoc tamen addito

169 Quid N (corr., ut vid., ab alt. man. ex quod); quod (etiam A eodem compendio quo p. 51, 10 et 53, 25)

170 iudicant Ern. iudicat (etiam B)

171 leve etiam BE

172 aequam ed. Ascens. quam

173 rite potest appellari BE

174 loci ei B

175 erit Bentl. est

176 sententias simplices A

177 inest est BE

178 adiunctio omnino omnino adiunctio E omnis adiunctio B

179 primum ... bonum ponere Macrob. (gramm. Lat. ex rec. H. Keil V 648)

180 intellegendum, om. ad, AN

181 hanc unam RV

182 minimum sepe V sepe minimum BE

183 gaudendo NV

184 dolendo V

185 deinde BENV

186 quod Mdv. cum

187 sunt visa BE

188 desitum est contra eos BE

189 se lectione R electione BE delectione V

190 expoliarent N sed hamulus ad litt. r pertinens et ent in ras.), V; expoliaverunt AR spoliaverunt BE

191 oriretur darent ARN2 ore retunderet BE orientur darent N1 orirentur darent V

192 add. Se. (est contra eum disp. H. A. Koch p. 37

193 incerta V ĩcerta (˜ et cer ab alt. man., cer in ras. N uncta AR iuncta BE

194 cum illis populus BE

195 earum eadem R ea rerum aut eā rem rerum Nonius

196 homo ... positum putat Non. p. 282

197 aliquid esse BE

198 vi sua NV in sua BER sua vi A

199 nisi n
typography u
typography (n
typography = nisi, u
typography = ubi) R

200 fructibusve per se A2 fructibus vespere A1BER fructibus ve (om. per se) NV

201 unam causam causam unam BE causam una R

202 habent dett. habeant

203 simul multa BE

204 hominem fecit BE appet. BENV

205 mortalium omnium BE

206 etiam quid et quid iam BE

207 avemus dett. habemus

208 specie spe BER

209 ac cod. Eliens. 2 Davisii, ed. Veneta a. 1480; a

210 hys quattuor BE

211 hy qui BE ii qui Mdv.

212 honestate edd. honestatem

213 Si Sic BE

214 honestatem enim (om. ad) A1 ad honestatem enim A2

215 referant Bentl. referantur

216 inani voce R

217 hanc vocem Wes. apud Mdv. hac voce

218 non sit Mdv. non est

219 rumore mi|nore R timore NV

220 tamen non ob eam causam BE

221 honestum esse BE

222 paulo ante ante paulo E ante populo B

223 add. Bai.

224 ex et ABR

225 pendere sermone BE

226 sua sponte sua natura A

227 diceres p. 25, 21—23

228 testificarere A2 testificare A1RN1 testificareris V testificari BE testificares N2

229 decebat NA2 dicebat A1BER declat (= declarat?) V

230 iis edd. his

231 Plato in Phaedro p. 250 D

232 sui si videretur Cur V, (si videretur a man. poster. in marg. add.) N

233 an quod classidas ut... voluptates Non. p. 70

234 aut A2RV,N2 (in ras); ut A1BE

235 caepioni A cepioni R çepioni V cypioni N scipioni BE

236 add. dett.

237 timente Lamb. timentem

238 improbo A

239 Rufo fuso ARNV

240 Fadio edd. fabio

241 factum Sextilius BE

242 sepe BE, ceu (corr., ut videtur, ex seu) A sue R queuis (in ras. angustioris spatii) N que vis V

243 idem cod. Bas. Goerenzii; idemque

244 cicuta Se. cum causa ABEN
typographyc ca
typography R cu ca V

245 erit fuerit R

246 fort. legendum: facinus si esse

247 iustus om. BE cf. serius ocius, velit nolit, scias nescias, ioca seria (p. 71, 6), urbani rustici (p. 67, 11)

248 filie sue BE

249 et ipsi ut BE

250 monueris eum ne BE

251 vel cupiditatum temperantiam quae est moderatio rationi BE

252 collega eius BE

253 devoverat Mdv. devoveret

254 esset iure iure esset BE esset in re V

255 pirro ARNV pyrro BE

256 habitus est BE

257 confessori BERV censori N

258 retulisses

259 aliquem cumulatum BE

260 miseriorum aut BE

261 beatiorum BE beatiore R

262 voluptas posset inveniri BE

263 rationem edd. ratione

264 iis edd. his AR hys BE hijs NV

265 conoqquendum
typography N coquendum BEV

266 confecta voluptatum V voluptatum conferta BE

267 vos ABE u
typography R vero V
typographyuo (= vero) N sed
typography ab alt. man. et post o ras. I litt.

268 cogit. At ego Bentl. cogitat ego (cogitat. ego)

269 tum ipsum dett. eum ipsum

270 rosa Thorium. bella VN2 rosa. torius (Thorius E) bella ABER et fort. N1

271 sua illa superiora illa sua superiora BE illa superiora R

272 voluptarius (p ex corr. man. alt.) N voluntarius

273 factus est BEV

274 suam ABER

275 Ap. edd. P

276 add. Iw. Mue. II p. 14 sqq.

277 philosophorum ceterorum omnium B ceterorum philoso- phorum omnium E

278 e AB et E ex R om. NV

279 iis edd. his (hijs, hys)

280 de (post voluptatibus) N2 om. rell.

281 potest RN

282 aliud negotii nihil dett. aliud negotium nihil ARNV aliud negocium non BE

283 Epicurus negat BE

284 quid quod Non.

285 aiat NV Non. alat

286 quasi ... neget Non. p. 70

287 cur Caius Se. cur chius (curehius B)

288 Postumius cur postumus cur BE cur postumus V

289 cum medicina V medicinam cum BE

290 potuerit BE

291 malet edd. mallet

292 vir bonus BE

293 ullam ed. Veneta a. 1480 nullam

294 quid P. Man. quod Cic. 43

295 quod om. BE

296 est oratio RV

297 existimes ARNV

298 videlicet P. Man. vides

299 nota est omnibus A

300 velis tu eam BE

301 dixi ego BE

302 quo ARN qua BE cui V Mdv. ('quo et qua orta puto ex quoi')

303 in quo conventu vis BE

304 te omnia etiam A

305 omnia te A

306 tui BE

307 putas N1V putes

308 sequere AV sequare B seq
typographyre E seq
typographyre (= sequere) R seqa
typographyre (a in ras.) N

309 debeas dubeca
typographys R

310 fingeres BEN2 fringeres AN1V fringens R

311 eae edd. hae A he R
typographyee (= esse) NV et BE

312 sunt R

313 non pudeat pudeat non (ne E) BE

314 ex iis nihil edd. ex his (hijs) nihil (nichil) ARNV nichil ex hys BE

315 redundet Mdv. red- eunt et ABER reddeat Quid N1 redeat Quid N2V

316 poteris pot- est Non.

317 subducta Non. subdubia

318 qui autem ... effici solet Non. p. 399

319 tam diu om. NV

320 quam diu om. A1BE

321 constituet amicitiam A

322 relinquesne? quae relinquens neque A1 relinquens ne que E relinquens ne q
typography; R relinquens nequaquam N1 relinques? nequaquam N2V

323 odio est non quod est turpis n
typography (= nisi, puncto, ut videtur, sub n posito: n) quod est|sine quo R

324 suscipiendi labores NV

325 fecit siculo tirāno R

326 Oresten A horestē R honestem V

327 non deprecarere edit. Venet. 1480

328 esse om. R magna laude dignum esse BE

329 sed quid N2V sed quod ABERN1

330 Quis quaeso Dav. quis quasi ABE quas quasi R quis nā (nā in ras., in qua hasta infer. litt. q cognoscitur) N quasi quis V

331 fuerit in amicis tuendis BE

332 Epicurei et Lamb. et epicurei A et epicurij N1 epicurei (epicuri E) sunt BE epicurei RV epicurij N2

333 sed se A1BER

334 dicta sunt p. 28, 17—30, 26

335 Ex quibus NV

336 unum p. 29, 4 sqq.

337 posse diuelli posset. Satis (rell. om., cf. p. 70, 1) R

338 add. Se. (cf. ad p. 31, 25); si sine P. Man. cum sine Mdv.

339 ne Mdv. nec

340 ne iucunde quidem posset om. B

341 aliud p. 30, 5 sqq.

342 illo ipso BE illo (om. ipso) Non.

343 horum ... sciam Non. p. 167

344 voluptatis utilitatis V; in marg. vel utilitatis add. A2

345 multis modis NV

346 dat R

347 quaesita exquisita BE

348 posuisti etiam p. 30, 18 sqq.

349 perspiciendas ABER

350 an BE at

351 ea commemores p. 28,19 sqq.

352 rationi possit R

353 est quaesita (quesita) ARN2V est quaesita est N1 quesita est BE

354 gramana ABERN1 gramina V, N2 (ubi a man. poster. adscr. est grana- ria puto)

355 praesidium p. 30, 3

356 praesidii marg. ed. Cratandr.; praesidium

357 res enim BE

358 liberalitatem ed. Colon. 1467 libertatem

359 etiam P. Man. eam (earn N2)

360 tuebere et munies Mdv. tuebare munies BE et tuebere et munies ARNV

361 inportuna A1BE, V (imp.); inoportuna (superscr. priore o ab alt. ut videtur man.) A2 in oportuna N oportuna R

362 attamen V

363 quoniam quo A

364 summa omnis BE

365 miseriam om. R.

366 sibi semper BE

367 diffidit BE

368 beatus esse ENV

369 dici ed. Veneta 1494 duci

370 At enim P. Man. etenim

371 dicebas p. 27,19—21

372 nec diuturn. BEV
typographynec diuturn. N

373 effici voluptate beatam vitam A

374 epicurus appellet beatum B Epicurus beatum appellet E

375 iupiter

376 nihili edd. nihil (nichil)

377 se RNV, superscr. A, om. BE

378 si uratur A2BE si iuratur A1 si uratum R se iura- turum NV

379 ab a BE

380 e BE et

381 eae Mdv. hae A hee BEV he R, N (ab alt. m. in ras.)

382 in potestate sunt BE (in om. A1)

383 ait p. 27, 17 sq.

384 docuit p. 20, 20 sq.

385 voluptates ipsas Non.

386 iis V eis Non. is A1 his A2BER illis N

387 qui enim ... anteponere Non. p. 550

388 sunt BE

389 iis Mdu. his AER hys B hijs NV

390 alter A2BEN aliter A1R alr
typography (= aliter) quam V

391 se hoc A2 E (h'), se haec A1 se hic B se hee R se se hec N sese V

392 vesperam R vespm V

393 go
typography (= ergo) ARNV igitur BE

394 id Bentl. ad BE om. ARNV

395 et plane diu quos Halm. plane et diu quos dett.; plane quos, post plane superscr.
typography(= vel) duos, R; plane diu quos ABENV

396 di R dii A dy BE dij NV

397 et (etiam A)] atque BE

398 quorum que non R

399 interdum est A

400 philocteteo A2 philocteto A1R philoctere BE phyloctete N phylotete V

401 heiulatu ARN

402 praecentet BE pτirent et R et AN1V, et (competenter ita in marg. add., ut legatur ante et) N2

403 add. Bai.

404 st! brevis dolor Mdv. si brevis dolor levis ABERN1 si brevis dolor lenis V si gravis dolor brevis N2 in marg.

405 lenis AR

406 cum que BE; fortasse legen- dam quoniam, cf. ad p. 31, 25

407 impendentis RN impedientis V

408 facias facinus BE

409 intellegas (intellig.) BEA2 intellegat A1 intelligat R intelligantur N intelligatur V

410 autem om. A

411 aderant om. BE

412 me et philosophiam Bai. me (ne R) et philosophia A1RN me philosophia BE me et philosophia et A2V

413 despexit BEN

414 et in ARNV et BE

415 add. Mdv.

416 videbatur BE

417 add. Mdv. ('ex addidit, opinor, A. Man. Ex (de?) an in (cum tam officiose agis) adden- dum fuerit dubitari potest' Mdv. sed ī ante isto facilius excidit quam ex)

418 scriptum epistula (epla B) BE

419 redarguitur edd. redarguetur

420 sese se A

421 convincunturque Dav. vincunturque ABEN vincuntur V veneantur que R

422 philosophia BE philosophi

423 add. P. Man.

424 arteque Se. apteque ARNV aperteque BE

425 qui velit A1R

426 ut et et ut A

427 putare edd. putari

428 sunt R

429 ad nos pertinere post mortem A

430 sustul. P. Man. et Lamb.

431 propositum propositum revertamur N2 (rev. in marg. add.), V

432 is tum Lamb. istum A1RN iste A2BEV

433 illud p. 18, 19 sq.

434 est potestate A

435 possum BE

436 iocundi V iucunde A iocunde BERN

437 memoria est praeteritorum BE

438 Caius graius B gravis E

439 obruentur dett. obruerentur

440 animi voluptates voluptas animi BE e om. A1BEN

441 tanto opere B tanta opere R

442 se omnis N se omnes BEV omnis A se causas R

443 abstulisse libidinum voluptates BE

444 mortuo potuit BE

445 effluit Se. (cf. p. 18, 19; 79, 23; inter e et f excidit ef); fluit ARNV; in B et E pro hac voce compendium est, quod in E apud Mdv. sumitur pro etc., deinde in utroque cod. littera prima in igitur solito maior et rubro colore exarata; in E praeterea spatio relicto novus versus incipit

446 penitendi

447 moenimenta RKl. monimenta AERN monumenta BV mu- nimenta Mur. (Var. lect. XI 1)

448 peperere BE repperere A reperere NV reperire R

449 Nam E namque (fuitne praeclare, nam Quae tibi ... labores!? in quo dubitari possit, utrum Ciceroni an Ennio tribuendum sit illud nam)

450 dicitis p. 24, 15—22 (—referri)

451 ad corporis voluptates ac451 dolores om. BE

452 ac et R nihilne te] nichil tene BE

453 ponam poëma dett. poema ponam ABEN postea ponam V ponam (om. poëma) R

454 cum aut aut cum BE

455 Luculli dett. lucilli

456 in eo ARNV om. BE

457 referri Lamb. referre

458 disputatum est p. 24, 22 (nec ob eam) —30

459 qui id B quid id E quid ARNV

460 plus quam ego ipse gaudeat E om. ABRNV

461 animo voluptas ... gratulatur (v. 27) del. Brem.

462 maioris ABEN1

463 animi enim dolores quoque Mdv.

464 aliquod Lamb. aliquid

465 quaeque N2V quaque ABER quamque N1

466 add. C. F. W. Mue.

467 volucrium Charis. (gramm. Lat. ex rec. H. Keil I p. 146); volucrum ARNV voluerunt BE

468 praecipui P. Man. sec. Mdv.

469 esse dicemus datum BE

470 ex sese fundit BEV

471 multo labore labores multo B labore multo E

472 mari ... terra Bai. in ed. min.; maria ... terram

473 navigasset NV

474 in te AN inte R vite V inde BE

475 que tibi B

476 corporis om. BE

477 videbantur R

478 quod BE cf. p. 3, 6 sqq.

479 in maxima voluptate BE in voluptate maxima R

480 qui om. AN1

481 a maioribus EVN2 maioribus N1 amori- bus ABR

482 esse decernit esse om. BE decerit B dicerint E decreverit esse R

483 add. edd.

484 dii AR dy BE dij NV

485 possint Lamb. possunt

486 percipere V p
typographycip
typographye N percipe AR percipi BE

487 in sapienti B insapienti E

488 aut (post Philippi) om. R

489 voluptatum dett. utilitatum

490 elogia edd. eulogia

491 Hunc unum Ern. uno cum ABER uno cu j (j ex corr. m. alt.; voluisse videtur scriba uno cui) N ymo cum V

492 fuisse populi A

493 vincula BEV

494 tua causa NV tuā causā AR tuam causam BE

495 sua causa commodaverit (comod. N) NV suā causā co. AR suam commodaverit causam BE

496 honestas marg. ed. Cratandr. honesta (in N ab alt. m. in marg. add.
typography = vel honestatis)

497 mererere cod. Paris. Madvigii merere

498 fugiendos RNV figiendos A fingendo BE

499 Elicerem N2 eligerem ABERN1 exigerem V (idem a poster. man. in marg. add. in N)

500 Eiuro Gz. Iuro (Itiro R)

501 levius BENV levius an le- nius incert. in R

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (2 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (2):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: